BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 419

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Plotinus et Philo a Deo patre manantem, quemadmodum abs lo-
quente verbum, vel sicut a lumine lumen. <Hinc et verbum et sermo
et splendor Dei patris nomina accepit. Divina enim mens, cum se
unico et nunquam interrupto actu, absque ulla internotione aut
vicissitudine, intelligit summum bonum, prolem et Filium in se
progenerat, quae est plena intelligentia, plena sui imago et plenum
mundi exemplar: quod Ioannes noster et Mercurius verbum
nominant sive sermonem, Plato Dei patris filium, Orpheus vero
Palladem ex Iovis capite natam, hoc est sapientiam. Haec est altissi-
ma Dei parentis imago quadam tamen relatione aut aliquo intrinse-
co absoluto, tanquam genita distincta a generante, quae apud
Ecclesiasticum ait: "Ego ex ore Altissimi prodii, primogenita ante
omnem creaturam"
.>
Filium autem hunc cum patre unum et eundem in essentia Deum
esse testatur Iamblichus, Deum videlicet suiipsius patrem filiumque
nominans. Mercurius quoque Trismegistus in Asclepio Dei filium
diversis in locis affirmat; inquit enim: "Deus mens atque pater
mentem sibi aliam opificem peperit"
; et alibi: "Monas gignit
monadem et in se suum reflectit ardorem"
. Et in Pimandro, ubi
vaticinari videtur de futura lege gratiae ac de regenerationis mys-
terio, ait:"Regenerationis autor est filius Dei homo, unius volun-
tate Dei"
; vocat etiam Deum utriusque sexus foecunditate plenissi-
mum. Similiter Indorum philosophi adserunt mundum esse animal
partim masculum atque foeminam et Orpheus naturam mundi
Iovemque mundanum marem simul appellat et foeminam, adserit-


pagina successiva »
 
p. 419