BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 421

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


universis. Et in Deuteronomio legitur: "Deus ignis consumens est";
de quo et Zoroastes ait omnia uno ab igne genita esse. Et Heraclitus
Ephesius cuncta ex igne genita esse docuit. Hinc divinus Plato
Deum in ignea essentia habitare posuit, intelligens videlicet inenar-
rabilem Dei in seipso splendorem et circa seipsum amorem. Et apud
Homerum legimus aethera esse regnum Iovis, ubi canit:
Iuppiter obscurans nebulas et in aethere regnans.
Et idem alibi:
Sors Iovis est coelum, nebulis sedet aethere lato.
Dicitur autem aether, iuxta Graecorum grammaticam, ab 'aetho'
quod significat 'ardeo'; et aėr spiritus quasi aethaėr, id est 'ardens
spiritus'. Hinc Orpheus aethera appellavit pyripnon, id est 'igneum
spiraculum'.
<Pater ergo et Filius et Spiritus amatorius idemque igneus vocan-
tur a Theologis tres personae, quas etiam Orpheus in adiurationibus
his verbis invocat: "Coelum adiuro te, Dei magni sapiens opus.
Vocem adiuro te patris, quam locutus est primum, quando mun-
dum universum suis firmavit consiliis"
. Easdem confitetur Hesio-
dus sub Iovis, Minervae et Bulae nominibus in Theogonia sua dupli-
cem Iovis partum his verbis enuncians: "Primam certe filiam caesiis
oculis Tritoniam, aequalem habentem patri potentiam, et pruden-
tem Bulen, hoc est consilium"
. Quod Orpheus in praefatis versi-
culis pluraliter protulit propter duplicem eius emanationem: pro-
ducitur enim a Iove et Minerva pariter. Ipseque Augustinus libro
quarto De civitate Dei testatur Porphyrium platonicum tres in Deo
personas posuisse: primam, quam patrem universitatis appellat;
secundam, quam primam mentem — et filium a Macrobio dictum;
tertiam animam mundi, quam Vergilius ex Platonis opinione spiri-
tum vocat, inquiens:
Spiritus intus alit totamque infusa per artus
Mens agitat molem ....


pagina successiva »
 
p. 421