BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 422

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

Est igitur Deus, ut inquit Paulus, "a quo omnia, in quo omnia et
per quem omnia"
: a Patre enim tanquam a primo fonte emanant
omnia; in Filio vero tanquam in piscina suis ideis collocantur
omnia; per Spiritum Sanctum vero explicantur omnia et propriis
gradibus singula distribuuntur.>



Quae sit vera de Deo et sanctissima Trinitate orthodoxa fides. Cap. IX

Decreverunt doctores catholici populusque fidelis ita sentiendum ac
profitendum esse, quod unus sit solus verus Deus, increatus, im-
mensus, omnipotens, aeternus, Pater, Filius, Spiritus Sanctus, tres
quidem personae sibi invicem coaeternae et coaequales, una tamen
essentia et substantia, naturaque simplex omnino. Haec est fides
catholica, haec est orthodoxa religio, haec est Christiana veritas, ut
unum Deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur, neque
confundentes personas, neque substantiam separantes. Pater ab
aeterno genuit Filium suamque illi dedit substantiam ac nihilominus
retinuit. Filius quoque nascendo Patris accepit substantiam; non
tamen personam propriam Patris adsumpsit, neque Pater illam in
Filium transtulit: sunt enim ambo unius et eiusdem substantiae sed
diversarum personarum. Filius quoque hic, licet Patri coaeternus
sit, ex substantia Patris ante secula genitus, tamen nihilominus ex
substanti virginis in seculo natus est et vocatum est nomen eius
Iesus: perfectus Deus, perfectus homo ex anima rationali et humana
carne subsistens, cui nihil humanum defuit praeter peccatum. Neces-
sarium est igitur ut credamus quia Dominus noster Iesus Christus,
Dei filius, Deus et homo est: una persona, duae naturae. Ante secula
genitus est Deus sine matre, in seculo natus est homo sine patre de
virgine et ante et post partum incorrupta; passus in cruce mortuus
est, sed in cruce vitam restauravit et mortem morte resolvit; sepultus
est et descendit ad inferos, sed animas patrum eduxit ex inferis; et
resurrexit per virtutem propriam tertia die; ascendit in coelos et


pagina successiva »
 
p. 422