BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 423

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


misit spiritum suum paracletum; et venturus est iudicare vivos et
mortuos ad eiusque adventum omnes homines resurrecturi sunt in
carne sua et reddituri sunt de factis propriis rationem. Haec est vera
fides, quam si quis non crediderit vel de qua si quis dubitaverit, a
spe vitae ac salutis aeternae alienus est.

De emanationibus divinis, quas Hebraei numerationes, alii attributa, gentiles
deos et numina nuncupabant, deque decem Sephiroth ac decem sacratissimis Dei
nominibus illis praesidentibus eorundemque interpretatione. Cap. X


<Deus ipse licet in trinitate personarum unitissimae essentiae sit,
esse tamen in eo multa quaedam numina veluti radios ex eo
emanantes non ambigimus, quos gentium philosophi deos, Hebrae-
orum magistri numerationes, nos attributa vocamus — ut sapien-
tiam quam Orpheus Palladem, intelligentiam quam Mercurium,
formae foeturam quam Saturnum, vim productricem quam Neptu-
num, naturam rerum secretam quam Iunonem, amorem quam
Venerem, lucidam vitam quam Solem sive Apollinem, universi
mundi rationem quam Pana nuncupat; animam vero, ut inferiora
generat, superiora contemplatur, in seipsam se retrahit, triplici
nomine Maris, Neptuni et Oceani decantat; et id genus plura, de
quibus canit alibi:
Iuppiter et Pluto, Phoebus, Dionysius unus est;
Sed cur bis loquimur? Deus adstat in omnibus unus.
>
Et de eodem Valerius Soranus cecinit:
Iuppiter omnipotens regum rex ipse Deusque
Progenitor genitrixque deum, Deus unus et onmis.


pagina successiva »
 
p. 423