BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Menaechmi » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 100

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


conveniunt ut nisi sub divo non pullulent neque coalescant; sic
animalibus omnibus
Igneus est ollis vigor et caelestis origo
adeoque cognatus illis ignis est, ut eo extincto mox tota vita deficiat.
Rursus unumquodque illorum generum in se distinctum est per
elementorum gradus: nam inter lapides praecipue terrei dicuntur
qui opaci sunt et graviores; aquei autem qui transparentes sunt et
qui ex aqua concreti sunt, ut crystallus, berillus et margaritae in
conchis; et sunt aėrei qui aquae supernatant et spongiosi sunt, ut
lapis spongiae et pumex et tophus; sunt et ignei, ex quibus ignis
extrahitur et in ipsum aliquando resolvitur aut ex ipso geniti sunt,
sicut lapis fulminis et lapis pyrites atque asbestus. Similiter inter
metalla terrea sunt plumbum et argentum, aquea argentum vivum,
aėrea cuprum et stannum, ignea vero aurum atque ferrum. In plan-
tis quoque terram imitantur radices propter densitatem, folia autem
aquam propter succum, flores aėrem propter subtilitatem, semina
ignem propter spiritum gignitivum; praeterea aliae dicuntur calidae,
aliae frigidae, aliae humidae, aliae siccae elementorumque nomina
ab eorum qualitatibus sibi mutuantes. Inter animalia etiam quae-
dam prae caeteris terrea sunt et terrae viscera inhabitant, ut vermes
et lumbrici et talpae et multa reptilia; alia aquea sunt, ut pisces; alia
aėrea, quae extra aėrem vivere nequeant; sunt et ignea, ignem
habitantes ut salamandrae et quaedam cicadae (pyraustas vocant) et
quae igneo quodam calore fervent, ut columbae, strutiones, leones
et quas vocat Sapiens "bestias vaporem igneum spirantes''.
Praeterea in animalibus terram referunt ossa, caro aėrem et spiritus
vitalis ignem, aquam vero humores; et hi etiam elementis partiti
sunt: nam rubra cholera cedit igni, sanguis aėri, pituita aquae, nigra
bilis terrae. In ipsa denique anima, teste Augustino, refert ignem in-
tellectus, aerem ratio, aquam imaginatio, terram vero sensus; atque
hi etiam inter se elementis dispartiuntur: nam visus igneus est (nec
enim sine igne et luce percipit); auditus aėreus est (nam aėre per-
cusso sonus efficitur); olfactus autem et gustus ad aquam referuntur,


pagina successiva »
 
p. 100