BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Allo Albicante » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 428

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


quae etiam Hieronymus ad Marcellam numerat; Dionysius qua-
draginta quinque tum Dei patris, tum Christi nomina colligit;
Hebraeorum mecubales ex quodam textu, qui est in Exodo, septua-
ginta duo cum angelorum, tum Dei nomina deducunt, quod nomen
septuaginta duarum literarum et schemhamphoras, hoc est 'expo-
sitorium', vocant; alii ulterius progredientes ex singulis Scripturae
locis tot innuunt divina nomina, ut eorum numerus et quae signifi-
cant sint nobis penitus ignota. Ex his igitur, praeter ea quae supra
memoravimus, est nomen divinae essentiae Eheie אהיה, quod Plato
transtulit ὢν: hinc Deum vocant τὸ ὄν, alii ὁ ὢν. Est aliud nomen
Hu הוּא, revelatum Esaiae, divinitatis abyssum innuens, quod
Graeci traduxerunt ταυτόν, Latini 'idemipsum'. Est et aliud nomen
Esch אֶש, a Mose receptum, quod 'ignem' sonat, et est nomen Dei
Na נַא, in perturbationibus et molestiis invocandum. Est etiam
nomen Iah יַה et nomen Elion עליון, nomen Macom מקום, nomen
Caphu כפו, nomen Innon יונן et nomen Emeth אֶמֶת, quod inter-
pretatur 'veritas' et est sigillum Dei, et alia duo nomina Zur צוּר et
Aben אבן, quorum utrunque 'solidam petram' significat et alterum
illorum Patrem cum Filio exprimit; et plura alia nomina in scalis
numerorum posuimus superius. Et extrahuntur multa nomina Dei
et angelorum ex Sacris Scripturis per artem cabalisticam, cal-
culatoriam et notariacam et gimetriam, ubi unum nomen aut mul-
tae dictiones per certas earum literas retractae colligunt, aut unum
nomen per singulas suas literas dispersum plura significat sive
restituit. Colliguntur autem quandoque a capitibus dictionum, sicut
hoc nomen Agla אגלא ex hoc Sacrae Scripturae versiculo: אתה
אדני ליבר לעולם, hoc est: "Tu es fortis in aeternum, Deus";
similiter nomen Iaia יאיא ex illo versiculo: אלהינו יהוה אחד יהוה,
hoc est: "Deus, Deus noster, Deus unus"; similiter nomen Iava
יאוא ex illo versiculo: יהי אור ויהי אור, hoc est: " Fiat lux et facta est
lux"
; similiter nomen Ararita אראריתא ex hoc versiculo: "Unum
principium unitatis suae, principium singularitatis suae, vicissitudo
sua unum", אחד ראש אחדותו ראש ייהודו ייהודו אחד; est et aliud


pagina successiva »
 
p. 428