BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 430

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


sunt nobis sua benignitate revelata.> Sunt enim divinae omnipoten-
tiae sacramenta atque vehicula non ab hominibus, non etiam ab
angelis, sed ab ipso summo Deo certo modo pro suorum characte-
rum immobili numero et figura sempiterna stabilitate instituta
divinitatisque harmoniam spirantia divinaque assistentia consecra-
ta: quare illa timent superi, tremunt inferi, colunt angeli, pavent
cacodaemones et <omnis reveretur creatura>, omnis veneratur reli-
gio. Quorum religiosa observatio devotaque cum timore ac tremore
invocatio virtutem nobis magnam praestant deificamque unionem
atque etiam supra naturam mirabilium operum effectuumque
potentiam; ideoque nullis quidem illa ulla unquam ratione fas est
permutare. Unde Origenes praecipit ea in suisipsis characteribus in-
corrupte conservanda et Zoroastes etiam vetat barbara et antiqua
verba mutari; nam (ut inquit Plato in Cratilo) omnia divina verba,
sive nomina, vel a diis primum vel ab antiquitate, cuius initium
haud facile scitur, vel a barbaris prodita sunt; Iamblichus quoque
similiter praecipit ea non esse ex sua lingua in aliam transferenda:
"Non enim eandem — inquit — mentem servant nomina in aliam lin-
guam interpretata"
. Haec itaque divina nomina sunt aptissimum
atque efficacissimum medium hominis cum diis conciliandi atque
uniendi, sicut legitur in Exodo: "In omni loco, in quo memoria fuerit
nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi"
; in Numerorum volu-
mine ait Dominus: "Ponant nomen meum super filios Israėl et ego
benedicam eis"
. Iccirco divinus Plato in Cratylo et in Philebo divina


pagina successiva »
 
p. 430