BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 431

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


nomina venerari iubet plus quam delubra statuasque divinas, quia
expressior Dei imago atque virtus sit in officio mentis, praesertim
afflatae divinitus, quam in manuum operibus reservata. <Verba
itaque sacra non iam ex seipsis, quatenus verba sunt, vim habent in
magicis, sed ex occulta vi numinum per illa operante in animis eo-
rum qui illis secundum fidem haerent, in quibus occulta Dei virtus
per ea tanquam per vehicula in eos transmittitur, qui habent aures
audiendi purgatos per fidem et per purgatissimos mores et per in-
vocationes divinorum facti sunt habitaculum Dei et capaces horum
divinorum influxuum.> Quicunque igitur divinis his verbis, sive
nominibus, ea mentis puritate, eo modo et ea lege qua tradita sunt
rite utitur, mirifica multa et impetrabit et efficiet, quemadmodum
de Medea legimus:
Verbaque ter dixit, placidos facientia somnos,
Quae mare turbatum, quae flumina concita sistunt.

Quod Hebraeorum antiqui doctores prae caeteris observarunt, qui
verbis mirabilia multa efficere consueverunt, Pythagorici etiam
demonstrarunt, tam animi quam corporis morbos verbis quibus-
dam mirifice curantes. Sic etiam legimus Orpheum, cum esset unus
ex Argonautis, tempestatem quandam saevissimam verbis quibus-
dam avertisse; simili modo Apollonium quibusdam verbis secreto
prolatis puellam mortuam Romae resuscitasse et aliis quibusdam
verbis manes Achillis evocasse <narrat Philostratus. Sed et Pausa-
nias refert fuisse Lydis in Hierocaesarea et Hypepis urbibus duo
templa deae, quam Persicam vocabant, sacra, quorum in utroque,
cum res divina peragenda esset, vir magus ligna sicca super aram
imponens et patria lingua hymnos canens, deinde barbara quaedam


pagina successiva »
 
p. 431