BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Neque vero diffidat quispiam mireturve verba sacra, quibus Deus
omnipotens condidit coelum et terram, alligata plurimum posse,
siquidem experimento compertum est (ut ait rab Costa ben Luca)
plures alias res non physicas posse quamplurimum: sicuti experien-
tia comprobatum est digitum abortivi, a mulieris collo suspensum,
impedire conceptum quamdiu collo illius haeserit.> Praeterea in
verbis quibusdam sacris et nominibus divinis vim esse magnam
atque divinam, quae sit virtus operativa mirabilis effectus,
Zoroastes, Orpheus, Iamblichus, Synesius et Alchindus et quique
splendidissimi philosophorum testantur; et Artephius magus atque
philosophus de virtutibus verborum atque characterum singularem
librum conscripsit; Origenes, splendidissimis quibusque philoso-
phis non inferior, adserit contra Celsum in quibusdam divinis ver-
bis mirandam latere virtutem; et in libro Iudicum ait Dominus:
"Nomen meum quod est Pele פֶלֶא", quod interpretatur apud nos
'miraculorum operator' sive 'efficiens mirabilia'. <Verum autem
Dei nomen nec hominibus nec angelis notum est, sed ipsi solo Deo,
nec ante publicabitur (ut testantur Sacrae Literae) quam dispositio
Dei fuerit impleta. Habet tamen praeterea Deus inter angelos alia
vocabula et inter homines alia; nullum autem nomen Dei est apud
nos (ut inquit Moses Aegyptius) quod non sit sumptum ab operibus
et significans cum participatione, praeter ipsum nomen tetragram-
maton, quod est sanctum, significans substantiam Creatoris si-
gnificatione pura, in qua nihil aliud participat cum creatore Deo:
ideo dicitur nomen separatum, quod scribitur et non legitur neque
exprimitur apud nos, sed nominatur, et significat secundum idioma
supernum, quod est Dei et fortassis etiam angelorum. Simili modo
sunt etiam angelis nomina alia inter eos et in idiomate illorum,


pagina successiva »
 
p. 434