BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 435

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


quam vocat Paulus linguam angelorum, de qua habetur valde pa-
rum apud nos; caetera autem illorum nomina omnia ab officiis et
operibus illorum sunt decisa, quae non sunt tantae efficaciae: ideo-
que magi illos veris suis nominibus cient, illis videlicet coelestibus,
quae in Literis Sanctis continentur.>

<De influxu divinorum nominum per singula media in haec inferiora.
Cap. XII>


<Summus creator et prima causa, etsi omnia regit et disponit, curam
tamen exequendi variis ministris distribuit beneficis et maleficis,
quos in Apocalypsi vocat Ioannes angelos faventes et nocentes; de
quibus alibi canit Propheta: "Moratur angelus Domini in circuitu
timentium eum, ut eripiat eos"
; et alibi describit immissiones per
angelos malos. Quodcunque autem per angelos tanquam per minis-
tros exequitur Deus, idem etiam facit per coelos et stellas, sed tan-
quam per instrumenta, ut hoc modo omnia cooperentur in mini-
sterium: ut, sicut quaelibet coeli portio et quodque astrum certam
terrae plagam locumve et tempus et speciem et individuum decernit,
sic etiam angelicam illius portionis astrique virtutem eisdem loco,
tempori, speciei accomodare fas est; unde Augustinus libro Quaestio-
num
:"Unaquaeque — inquit — res visibilis in hoc mundo angelicam
habet potestatem sibi praepositam"
. Hinc Origenes In librum
Numerorum
ait: "Opus est ipsi mundo angelis, qui praesint exerci-
tibus terrenis"
, regnis, provinciis, hominibus, "bestiis, animalium
nativitati et progressui, virgultis, plantis caeterisque rebus", eam
virtutem donantes quam dicunt inesse rebus a proprietate occulta;
multo magis "opus est angelis qui praesint operibus sanctis", virtuti-
bus et hominibus ut ipsi, qui semper vident faciem Patris summi,
recto ducatu possint conducere homines et unumquodque etiam
minutissimum ad locum suum tanquam membra huius mundi con-
cinna, in quo Deus tanquam praecipuus antistes omnia suavissime


pagina successiva »
 
p. 435