BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Dionysius Periegetes - Orbis descriptio » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 436

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


disponens inhabitat, non contentus aut circunscriptus, sed conti-
nens omnia — sicut Iohannes in Apocalypsi describit coelestem illam
civitatem, cui a duodecim portis praesident duodecim angeli, in-
fluentes in eas quae a divino nomine suscipiunt duodecies revoluto,
et in fundamentis illius civitatis nomina duodecim Apostolorum et
agni. Nam sicut in Lege in lapidibus superhumeralis et fundamentis
civitatis sanctae per Ezechielem descriptae inscripta erant nomina
tribuum Israėl et dominabatur illis nomen quadriliterum, sic in
Evangelio inscripta sunt in lapidibus fundamenti coelestis civitatis
nomina Apostolorum qui stant pro tribubus Israėl in ecclesia, super
quos influit nomen agni, hoc est nomen Iesu, in quo est omnis qua-
driliteri virtus, siquidem tetragrammus ille Pater dedit illi omnia.
Ab angelis itaque suscipiunt coeli quod influunt, illi autem a magno
nomine Dei et Iesu, cuius virtus prima est in Deo, post diffusa in
duodenos et septenos illos angelos, per quos extenditur in duodecim
signa et septem planetas et consequenter in omnes caeteros minis-
tros et instrumenta Dei, usque in infima penetrans. Hinc ait
Christus: "Quicquid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis";
et resurgens ait: "In nomine meo daemonia eiicient" et quae se-
quuntur, ut ultra necessarium non sit quadriliterum nomen, cuius
tota virtus translata est in nomen Iesu, in quo solo fiunt mirabilia:
nec est aliud nomen (ut inquit Petrus) sub coelo datum hominibus,
in quo oporteat nos salvos fieri, nisi illud. Non autem putemus quod
nominando Iesum polluto ore, tanquam nomen hominis cuiusdam,
in virtute illius facere possumus miracula, sed oportet illud invocare
in Spiritu Sancto, mente expurgata et animo ferventi, ut adse-
quamur ea quae nobis in ipso promissa sunt, maxime cognitione
praevia, sine qua non fit exauditio iuxta illud propheticum:
"Exaudiam eum, quoniam cognovit nomen meum". Hinc hodie
nihil favoris hauriri potest a coelestibus, nisi interveniat autoritas,
favor, adsensus nominis Iesu; hinc Hebraei et cabalistae, in divi-
nis nominibus peritissimi, nihil post Christum in priscis illis nomi-
nibus operari possunt, sicut olim eorum patres. Et iam experimento


pagina successiva »
 
p. 436