BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 438

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


quibus si membra nostra rite conformemus, tunc, in eandem imagi-
nem translati, veri efficimur filii Dei Deoque similes, agentes et
operantes opera Dei. De membris itaque Dei multa in Scripturis
deprompta sunt; nam de capite eius legitur in Canticis: "Caput tuum
sicut chermel et comae capitis tui sicut purpura regis"
; significat
autem hic chermel non montem illum in maritimis Syriae, sed ver-
miculum qui purpuram gignit. De oculis etiam et palpebris et auri-
bus legitur in Psalmis: "Oculi Domini super iustos et aures eius in
preces eorum. Oculi eius in pauperem respiciunt et palpebrae eius
interrogant filios hominum"
. De ore etiam et gustu et gutture et
labiis et dentibus legitur apud Esaiam: "Os meum non interrogas-
tis"
; et in Canticis: "Guttur tuum sicut vinum optimum. Dignum
est vinum dilecto meo ad potandum et cibus labiis et dentibus illius
ad ruminandum"
. Sunt etiam et nares quibus (ut in Lege saepe
reperitur) odorat sacrificia in odorem suavitatis. Sunt humeri,
brachia, manus et digiti, de quibus legimus apud Esaiam: "Factus
est principatus super humeros eius. Brachium Domini cui revela-
tum est?"
; et regius vates canit: "Manus tuae, Domine, fecerunt
me et plasmaverunt me";et:"Videbo coelos tuos, opera digitorum
tuorum"
. Habet etiam dextram et sinistram; hinc Psalmista ait:
"Dixit Dominus domino meo: Sede a dextris meis"; de sinistra legi-
mus in Evangeliis, ad quam collocabuntur damnandi in novissi-
mo die. Iamque et cor et pectus et dorsum et posteriora et faciem
legimus, ut in libro Regum quod invenerit Deus David virum secun-
dum cor suum; habemus et in Evangelio pectus illud, super quod
dormiens discipulus divina arcana concepit; et Psalmista describit
dorsum eius in pallore auri; et ipse apud Hieremiam ait: "Dorsum
et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum"
; et ad Mosen
ait: "Videbis posteriora mea". De pedibus quoque ait Psalmista:
"Caligo sub pedibus eius"; et in Genesi ambulare legitur ad
meridiem. Simili ratione et multiplicia Dei vestimenta et ornamenta
legimus, ut apud Psalmistam: "Dominus regnavit, decore indutus


pagina successiva »
 
p. 438