BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Oedipus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 439

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

est, amictus lumine sicut vestimento"; et alibi: "Confessionem et
decorem induisti. Abyssus sicut vestimentum et amictus eius"
; et in
Ezechiele loquitur Deus dicens:"Expandi amictum meum super te
et operui ignominiam tuam"
; iam vero etiam et virgam et baculum
et gladium et scutum, ut apud Psalmistam: "Virga tua et baculus
tuus ipsa me consolata sunt. Scuto circundabit te veritas eius"
; et
in Deuteronomio legitur gladius gloriae eius. Et huiusmodi multo
plura sacra nobis eloquia declarant; a quibus membris et ornamentis
divinis non dubium est nostra membra et quae circa nos sunt cunc-
taque opera nostra et regi et dirigi et custodiri et gubernari et
iudicari, sicut ait Propheta: "Statuit supra petram pedes meos et
direxit gressus meos"
; et alibi ait: "Benedictus dominus Deus
meus, qui docet manus meas ad praelium et digitos meos ad bel-
lum"
; et de ore ait: "Immisit in os meum canticum novum"; et ali-
bi ait Salvator: "Ego dabo vobis os et sapientiam"; et de capillis ait:
"Capillus capitis vestri non peribit"; et alibi: "Capilli capitis vestri
numerati sunt"
. Ipse enim omnipotens Deus, cum nos suas ima-
gines sibique similes esse voluit, membra, artus ac figuras in nobis
multis modis reseratas ad latentium suarum virtutum similitudinem
tanquam signa construxit, eundem sibi ordinem proportionemque
servantia. Unde dicunt Hebraeorum mecubales quod, si homo divi-
ni influxus capax quodvis sui corporis membrum a sordibus mun-
dum expiatumque constituat, tunc illud latentis Dei artus vir-
tutisque, cui idem nomen adscribitur, habitaculum propriaque
sedes evadit ita ut, si circa id membrum de quavis re opus fuerit, in-
vocato hoc nomine unde illud pendet, subito exaudiatur ad effectum
iuxta illud: "Exaudiam illum quoniam cognovit nomen meum". Et
haec sunt grandia et arcana mysteria, de quibus plura in publicum
profari non licet.>


pagina successiva »
 
p. 439