BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Menaechmi » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 440

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De diis gentium et animis coelestium corporum et quibus numinibus quae loca
olim sacra fuerunt. Cap. XIV


Posuerunt philosophi, quemadmodum superius ostendimus, coelos
ac stellas esse divina animalia et animas eorum intelligentes, mentem
participantes divinam; et posuerunt ipsis <alias quidem praeesse,
alias vero> subesse substantias separatas, quasi regentes et minis-
trantes, quas vocabant intelligentias et daemones. Sed et Plato ipse
adseruit coelestes animas haudquaquam corporibus suis cohiberi
quemadmodum animae nostrae corporibus nostris, sed ubique velint
esse et simul Dei visione gaudere et sine ullo labore et solicitudine
corpora sua regere et movere et una his movendis inferiora facile
gubernare. Iccirco eiusmodi animas deos vocitabant et statuerunt
ipsis divinos honores precesque et sacrificia dedicarunt eisdem et
diverso cultu venerabantur; <et hi sunt dii quibus attributi sunt
omnes populi, de quibus praecepit Moses in Deuteronomio, inquiens:
"Ne forte, elevatis oculis ad coelum, videas Solem et Lunam et
omnia astra coeli et aversus adores ea et colas, quibus attributi sunt
omnes populi, qui sub universo coelo sunt; vos autem tulit Dominus
Tetragrammus et eduxit de fornace Aegypti, ut haberet sibi popu-
lum haereditarium"
; et in eodem volumine, capite decimo septimo,
Solem et Lunam et astra deos vocat. Et Hebraeorum doctores super
eo quod legitur in Genesi Abrahamum filiis concubinarum largitum
esse munera, videlicet Shemoth steltoma, hoc est 'nomina aliena',
Isaac autem reliquisse haeredem omnium quae possederat — dicunt
filios concubinarum in benedictione Abrahae non esse attributos
Deo Tetragrammo et summo creatori, sed alienis diis et numinibus,
Isaac autem et semen eius adsignatum ipsi omnipotenti Deo
Tetragrammo et nulla in parte numinibus attributum alienis; unde


pagina successiva »
 
p. 440