BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Silius Italicus, Gaius - Punica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 441

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


improperatur illis in Deuteronomio, quia servierunt diis alienis et
adoraverunt eos, quos nesciebant et quibus non fuerunt attributi
.
Quin et Iesus Nave, post introductum populum in terram promis-
sionis et superatos hostes et distributas sortes possessionum Israėl,
optionem dedit populo, ut eligerent numen quod colerent, inquiens:
"Optio vobis datur eligere hodie quod placet cui servire potissimum
debeatis, utrum diis, quibus servierunt patres vestri in Mesopota-
mia, an diis Amorrhaeorum, quorum terram habitatis";
respon-
dente autem populo:"Serviemus Domino Tetragrammo et ipse erit
deus noster"
, dixit illis Iesus: "Non poteritis, quia dominus Deus
Tetragrammus sanctus et fortis et aemulator est"
; perseverante
autem populo ut servirent Tetragrammo, ait illis: "Testes vos estis
quia ipsi eligeritis vobis Dominum, ut serviatis ei: auferte ergo deos
alienos de medio vestri et inclinate corda vestra ad dominum Deum
Israėl"
; erexitque lapidem praegrandem, dicens: "Lapis iste erit
vobis in testimonium, ne forte postea negare velitis et mentiri domi-
no Deo vestro"
. Erant itaque dii, quibus attributae erant caeterae
gentes, Sol et Luna, duodecim signa caeteraque corpora coelestia
divinaque opificia, non tamen secundum quod corpora, sed quate-
nus eis inhaeret anima, universaque militia coeli et quam vocat Hie-
remias reginam coeli, hoc est virtutem qua coelum regitur, videlicet
animam mundi; de qua inquit Hieremias: "Filii colligunt ligna et
patres succendunt ignem et mulieres conspergunt adipem, ut faciant
placentulas reginae coeli"
. Nec huius reginae caeterarumque coe-
lestium animarum cultus duliae illis prohibitus erat, sed latriae tan-
tum, quem qui adhibuerunt, reprobati sunt a Domino. Nomina vero
istarum animarum deorumve in praecedentibus narravimus; verum
quibus regionibus et populis et urbibus tanquam proprii et tutelares
dii adscripti fuerint partim referunt nobis Origenes, Tertullianus,
Apuleius, Diodorus et plerique alii historici. Coluerunt itaque sin-
guli populi propriis ceremoniis suos deos: Beotii Amphiaraum,
Aphri Mopsum, Aegyptii Osirim et Isidem, Aethiopes qui Meroėn
habitant Iovem et Bacchum, Arabes cum Baccho Venerem, Scythae


pagina successiva »
 
p. 441