BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 442

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Minervam, Naucratitae Serapim, Syrii Atargatem, Arabes Dia-
pharen, Aphri Coelestum, Norni Tibelaenum; in Italia quoque
municipali consecratione Crustumensium deus erat Delventinus,
Narnensium Viridianus, Aesculanorum Aucharia, Volsinensium
Nursia, Otriculanorum Valentia, Sutrinorum Nortia, Phaliscorum
Curis cum primis celebres fuere. Coluerunt summa veneratione
Latii Martem, Aegyptii Isidem, Mauri Iubam, Macedones
Cabirum, Poeni Uranum, Latini Faunum, Rhomani Quirinum,
Sabini Sangum, Athenae Minervam, Samos Iunonem, Paphos
Venerem, Lemnos Vulcanum, Naxos Liberum, Delphis Apollinem
et quos canit Ovidius in Fastis:
Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,
Vulcanum tellus Hypsipylaea colit,
Iunonem Spartae Pelopeiadesque Mycenae,
Pinnigerum Fauni Menalis ora caput,
Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis.

Colebant Saturnum Carthaginienses et Leucades; Iovem Creta,
Pyreus, Homole, Ida, Elis et Lybia, ubi eius erat oraculum, Epirus,
Latium, Gnidus, Lyciae, Pisa Macedoniae; Martem Thermodonii,
Scythae et Thracia. Solem Scythae unicum deum venerabantur,
equum illi immolantes, eundemque colebant Heliopolitae, Assyrii
et, sub Apollinis nomine, Rhodii et Hyperborei et Milesii; erantque
sibi sacri Parnasus, Phaselus, Cynthus, Soractae montes, atque
Delos, Claros, Tenedos insulae et Mallois, locus in Lesbo, et
Grynaeum nemus seu opidum; praeterea Patara, Chrysa, Tarapnas,
Cyrrha, Delphi, Arrephnia, Entrosi, Tegyra civitates; erant etiam
illi, sub Bacchi et Dionysii nomine, sacrata Thebae et Naxos insula,
Nisa, urbs Arabiae, Callichoros, fluvius Paphlagoniae, item Parna-
sus et Cytheros, montes Beotiae, in quibus alternis annis bacchana-
lia fiebant; etiam Thamaritae populi, Hircanis vicinis, propriis
sacris Bacchum coluerunt. Veneris cultum Assyrii primi omnium
induxerunt, deinde Paphii in Cypro et Phoenices et Cytheraei,
quos Aegeo autore secuti sunt Athenienses; apud Lacedaemonios


pagina successiva »
 
p. 442