BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tansillo, Luigi - Canzoniere » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 102

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


in coelis elementa quatuor illas triplicitates, distribuentes illis
cuiusque elementi principium, medium et finem: sic principium
ignis Aries, progressum et augmentum Leo, finem Sagittarius
habent; principium terrae Taurus, progressum Virgo, extremum
Capricornus; aėris principium Gemini, processum Libra, termi-
num Aquarius; aquae principium Cancer, medium Scorpius, finem
Pisces possident. Ex horum itaque planetarum et signorum mix-
tionibus simul cum elementis conficiuntur omnia corpora. Iam vero
etiam et daemones hac ratione a se distincti sunt, ut alii dicantur
ignei, alii terrestres, alii aėrei, alii aquei. Hinc illi apud inferos
quatuor fluvii, igneus Phlegethon, aėreus Cocytus, Styx aqueus,
terreus Acheron. Quin et in Evangeliis legimus ''ignem Gehennae"
et "ignem aeternum, in quem ire iubebuntur maledicti"; et in
Apocalypsi legitur "stagnum ignis" et Esaias de damnatis ait: ''Per-
cutiet eos Dominus aėre corrupto''
; et apud Iob:"Ad nimium
calorem transilient ab aquis nivium"
; et apud eundem legimus
"terram tenebrosam et opertam mortis caligine, terram miseriae et
tenebrarum"
. Proinde etiam in supramundanis angelis et beatis in-
telligentiis haec elementa ponuntur: est enim in ipsis essentiae
stabilitas, terrea vis, qua sunt firma Dei sedilia; est et clementia
pietasque, aquea virtus mundans: hinc a Psalmista vocantur aquae,
ubi de coelo ait: "Qui regis aquas superiora eius"; sunt etiam in illis
aėr, subtilis spiritus, et amor, ignis relucens: hinc vocantur a Sacris
Literis "pennae ventorum" et alibi de illis ait Psalmista: "Qui facis
angelos tuos, spiritus et ministros tuos, ignem urentem"
. Ex ordini-
bus quoque angelicis ignei sunt Seraphin et Virtutes et Potestates,
terrei Cherubin, aquei Throni et Archangeli, aėrei Dominationes et
Principatus. De ipso etiam Archetypo omnium rerum opifice nonne
legitur: "Aperiatur terra et germinet Salvatorem"?; nonne de
eodem dicitur: ''Fons aquae vivae mundificans et regenerans"?;


pagina successiva »
 
p. 102