BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Aconcio, Giacomo De methodo - p. 5

Aconcio, Giacomo

De methodo, hoc est, de recta investigandarum tradendarumque artium ac scientiarum ratione


tamen esse nunquam poterit, quin illum cumulatissime
eius sit utilitas compensatura. Equidem si filius mihi esset,
aut adolescens quispiam alius aeque carus, qui speraret
habiturum se triginta annorum otium, quod in literarum
studiis consumeret, hortarer illum ut potius integros viginti
in assequendo vero methodi usu insumeret, quam ut eo
contempto, reliquis studiis totos illos triginta annos daret;
minimeque dubitarem, optime illi consultum fore. Pro certo
enim haberem, reliquorum decem annorum labore ad
maiorem eum solidioremque eruditionem perventurum, quam
si ea re destitutus, aliis tantum in studiis aetatem omnem
contereret. Quod minime mirabitur, quisquis putat Platonem
alicuius saltem fuisse iudicii: cum is in Phaedro Socratem
dicere faciat, si quem inveniebat qui unum cognoscere posset
et plura (quae tamen methodicae rationis non nisi pars est
quaedam) eius se vestigia sequi solitum, tanquam numinis
alicuius
. Sed longe minus mirabitur quicunque se in ea re
aliquandiu exercuerit: tanta est enim studiose lector (mihi
crede) eius utilitas, ut aestimare nemo nisi expertus possit,
utcumque paucis quibusdam, ac tenuibus constare prae-
ceptis videatur. Caeterum id praecipue conati sumus, ut
maximam brevitatem cum pari perspicuitate coniungeremus.
Nam cum artium utilitas non ex earum cognitione, sed usu
constet, necesseque sit, si quidem arte aliqua uti velis,
eius tibi praecepta esse in promptu, non secus atque literarum
elementa scribere aut legere volenti: diligenter videtur in
tradendis artibus verbositas omnis fugienda. Quam quidem
ob causam disputationes quoque opinionesque iis coacer-
vandas reliquimus, quibus curae est potius ostentare quam
multum ipsi sapiant, quam aliorum studia promovere,
vel quibus res est cum pertinacibus.
Dubitandum sane mihi esse non videtur, quin me-


pagina successiva »
 
p. 5 [84]