BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Aconcio, Giacomo De methodo - p. 47

Aconcio, Giacomo

De methodo, hoc est, de recta investigandarum tradendarumque artium ac scientiarum ratione


exposuimus. Eam autem quam brevissime Cicero in persona
Crassi lib. I. de Orat. complexus esse videtur hisce verbis:
«Si enim (inquit) aut mihi facere licuerit, quod iam diu cogito,
aut alius quispiam aut me impedito occuparit aut mortuo
effecerit, ut primum omne ius civile in genera digerat, quae
perpauca sunt, deinde eorum generum quasi quaedam
membra dispertiat, tum propriam cuiusque vim definitione
declaret, perfectam artem iuris civilis habebitis, magis ma-
gnam atque uberem, quam difficilem et obscuram
». Haec
quidem Cicero. Verum ut constitutam iam artem hac me-
thodo scribi posse non dubito, ita minime crediderim com-
modam eam esse ad constituendam artem, quae inventa
nondum esset: non enim ubique ordinem servat a notioribus
ad minus cognita, quem ostendimus investigantibus omnino
esse necessarium; et si quando in eum ordinem incidit, in
finis resolutionem incidit, atque eandem etiam ob causam,
ne in docendo quidem probanda erit ullo modo. Quamobrem
cum ea una usi sint omnes fere qui hactenus methodici
esse voluerunt, studiosorum utilitati non optime ab iis con-
sultum esse, facile agnoscet, quisquis aliquando resolutivae
methodi perspicuitatem, quae profecto maxima est, ex-
pertus fuerit. Et Galenus aperte dicit tertiam hanc metho-
dum ad compendium tantum et memoriam commodam
esse
. Atqui ne compendii quidem aut memoriae gratia ma-
gnopere desiderandam eam esse dixerim: cum nihil impe-
diat, et in resolutiva methodo, si confirmationes confuta-
tionesque omiseris, quam brevissimum esse. Ad memoriam
autem quae methodus ea esse aptior potest, quae et intel-
ligentiae quamoptime serviat? nihil enim aeque memoriam
adiuvat, quam si rem optime intelligas.


pagina successiva »
 
p. 47 [168]