BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Odyssea » Aconcio, Giacomo De methodo - p. 7

Aconcio, Giacomo

De methodo, hoc est, de recta investigandarum tradendarumque artium ac scientiarum ratione


II.
Quis autem sit methodi finis propter quem est
expetenda, ipsa definitione indicatur: est enim rei alicuius
cognitio, quam, qui contemplatur, assequi cupit; qui vero
docet, aliis impertire nititur.
III.
Dicendum est ergo qualisnam intelligatur esse
integra rei alicuius cognitio: hoc est, in quibus consistat,
aut quando eam habere dicamur; mox quarum haberi re-
rum possit, et quisnam sit ejusmodi cognitionis capax; po-
stremo ex quibus gignatur causis; ac de illa quidem cogni-
tione, hic agi sciendum est, quae ratiocinationis ope acqui-
ritur, non autem de illa quam innasci nobis arbitramur,
cuiusmodi est communiorum animi conceptionum notitia,
vel de illa quae a sensibus proficiscitur, de quibus infra
dicemus.
IV.
Integram rei alicuius cognitionem tum nos habere
arbitrabimur, si noverimus quid sit, quae sint eius causae,
quive effectus: et qui haec omnia perspicere possit circa
rem aliquam sine dubio, is et singula poterit perspicere.
V.
At ne quis verba forte magis intueatur, quam res
ipsas, animadvertendum est in artibus, tum cognoscendis,
tum tradendis, rei causas eas ferme intelligi, quae ad ipsa-
rum artium fines spectant. Si enim ponatur Rhetoricae finis
esse persuasio, tum demum Rhetoricae te causas putato
assequutum, si persuasionum causas assequutus fueris. Nosse
enim, exempli gratia, quis Rhetoricae inventor constitu-
torque fuerit, et caetera eiusmodi, parum refert. Intelligimus
autem quid res sit, si primum nominis significatio, ambi-
guitate atque obscuritate omni sublata, deindeque rei na-
tura perspecta nobis fuerit.
Porro causarum quatuor faciunt genera, materiam,
formam, efficiens, finem.
Materiam dicimus, quae formas recipit, tam quae na-
turae ope proveniunt, quam quae artificio fiunt.


pagina successiva »
 
p. 7 [88]