BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Pseudo-Dionysius - De divinis nominibus » Aconcio, Giacomo De methodo - p. 8

Aconcio, Giacomo

De methodo, hoc est, de recta investigandarum tradendarumque artium ac scientiarum ratione

Quae naturales formas recipit, aut simplex est, atque
impermista, aut composita. Simplicem Aristoteles primam
vocat, quod (ut plaerique arbitrantur) primorum corpo-
rum, quae elementa dicuntur, formas recipiat. Composita ex
quatuor elementis constat: quorum contemperamento re-
liqua omnia generantur. Dicitur et materia, ex qua aliquid
efficitur, aut nascitur, ut pannus, ex quo vestis fit: quem-
admodum ex lateribus, lapidibus, lignis, calce domus;
ex aere cera, plumbo, statuae
.
Formarum vero quaedam naturales sunt, cuiusmodi
est hominis, equi, leonis; quaedam artificiosae, ut statuae;
quaedam partim ab arte partimque a natura proveniunt,
quod genus sunt fructus, qui in arbore nascuntur, quae in
alieno, eoque non suae speciei, trunco insita fuerit. Neque
enim fructuum illorum forma a sola provenire natura dici
potest: cum nemini dubium sit, nisi agricolae ars operaque
accederet, nunquam fore, ut ea sola tales fructus produceret.
Verumtamen ad artificiales, eiusmodi quoque formas reii-
ciemus. Naturalis forma motus sive actionis est principium:
proinde et effectricis causae rationem obtinet. Atque ea qui-
dem aut simplex est, aut composita. Simplex est, quae
simplicem, imperfectamque habet naturam: cuiusmodi sunt
elementorum formae quas prima induit materia. Caret autem
materia prima omni prorsus forma, non quod aliquando
sine ulla forma existere possit, sed a compositis mente tantum
abstrahitur intelligiturque. Composita forma est, non quae
ex pluribus formis constet (ea enim una est non plures) sed
quae plurium et perfectiorum motuum, quam simplex prin-
cipium sit, ut stirpium forma, quae vegetandi vi donata
est: cuius motus perfectior distinctiorque existit; in vege-
tatione enim continentur attractio, retentio, et alii id genus


pagina successiva »
 
p. 8 [90]