BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Simplicius - In Physicam » Plato - Timaeus » Aconcio, Giacomo De methodo - p. 9

Aconcio, Giacomo

De methodo, hoc est, de recta investigandarum tradendarumque artium ac scientiarum ratione

vegetatricis facultatis motus, quos naturales actiones ap-
pellamus. Eadem ratione rerum multiformium, quae non
ex elementis solum genitae sunt, sed mistis naturis ex ele-
mentis, forma distinctior perfectiorque est; atque hae ipsae
res quo melius contemperatae fuerint, elaboratiusque a
natura permistae, eo compositiorem, distinctiorem ac per-
fectiorem habent formam, proindeque motus plures ac per-
fectiores. Elementa enim perfectione et numero actionum
plantae antecedunt, plantas autem animalia, homo vero
haec omnia, quoniam omnium, quae in hoc orbe genita sunt
temperatissimus est ac elaboratissimus, et velut naturae
opus absolutissimum perfectissimumque
. Artificiosam au-
tem formam nihil aliud esse dixerim, quam illud ipsum,
per quod res ad usum aliquem apta est. Statuae namque
forma reddit marmor idoneum ad referendam alicuius ef-
figiem, cultri vero forma ferrum ad incidendum.
VI.
Sed materiam quidem et formam proprie solae
habent corporeae substantiae. Verumtamen in accidentibus
accipitur pro materia, vel subjectum, in quo accidens fit,
veluti auditoris animus, in quo vi orationis fit persuasio;
vel id, circa quod fit, vel de quo, vel si quid est praeterea,
quod alio quovis modo efferri possit. Dicemus enim medica-
menta, morbos et reliqua, circa quae versatur medicus,
medici esse materiam: et bellum eius orationis materiam,
quae de bello tractet. Sic et emptionis et venditionis materia
erit id, quod emitur et venditur. Primum (Quintilianus
inquit)
considerandum est, et quis, in qua causa, et apud
quem, et in quem, et quid dicat
. Haec omnia, in qua causa,
et apud quem, et quid dicat, non alio pertinere arbitramur
quam ad orationis materiam et subjectum. Similiter est


pagina successiva »
 
p. 9 [92]