BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Curculio » Aconcio, Giacomo De methodo - p. 14

Aconcio, Giacomo

De methodo, hoc est, de recta investigandarum tradendarumque artium ac scientiarum ratione


facimusque; aut non pendent a nostra voluntate. Eorumque
alia constant ex materia, ut res naturales omnes; alia, ta-
metsi sunt in materia, intellectu tamen a materia separan-
tur, ut quantitates circa quas versantur mathematici; alia
sunt omnino a materia seiuncta, ut Deus et genii.
VIII.
Huiusmodi autem cognitionis ille erit capax,
in quo naturalis ratio vigeat, cuius ope rerum possit simi-
litudines, differentias, consequentiasque perspicere.
IX.
Ostendimus iam quibus constet absoluta cuiusque rei
cognitio, quarum haberi rerum possit quis eius sit capax. Vi-
dendum igitur nunc ex quibus gignatur causis, sive sponte
discendum alicui sit, sive a doctore.
Illud sane dubium esse non debet, quin cognitionem
omnem, quae ratiocinando acquiritur, ab aliqua gigni causa
oporteat; et causa quidem illa necesse est ut sit aliquid ante
iam cognitum: quod adhibitum ad id quod ignorabamus
prius, efficiat ut in eius veniamus notionem. Sic et Aristo-
teles asserit, omnem doctrinam et disciplinam, quae ratione
constet, ex praecognitis fieri,
unde consequens est nihil
quenquam posse addiscere nisi ea praecognita habeat quae
apta sint ad illud patefaciendum quod assequi cupiat. Et
cum infinita propemodum sint ea, quae addiscere homines
possunt, maxime insuper credibile videtur nullum esse
hominem, in quo naturalis tantum ratio vigeat, cui non
omnes fere illae insint notiones, quae sint ad percipiendam
unamquanque disciplinam seu rem quamlibet, necessariae,
quanquam lateant persaepe, nec facile sit animadvertere
quid ad quam rem cognoscendam, et quomodo adhiberi
oporteat: sicut usuvenire posset, ut aliquis haberet quidem
domi omnium generum medicamenta, nesciret autem quo
quisque morbus potissimum curandus esset.


pagina successiva »
 
p. 14 [102]