BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - In Evangelium secundum Mattheum » Aconcio, Giacomo De methodo - p. 35

Aconcio, Giacomo

De methodo, hoc est, de recta investigandarum tradendarumque artium ac scientiarum ratione


ut non aliquam tum quoque supradicti ordinis rationem
habeamus, ne scilicet praetermittatur forte aliquid, alioqui
minime contemnendum.
Sequitur nunc ut ostendamus quomodo quae dicta
sunt, omnia perspicere per partes quaslibet ac species pos-
simus, quam quidem ad rem necessaria est, ceu instrumen-
tum quoddam, divisio. Dicendum est igitur quid sit divisio,
quotuplex sit, quod ejus sit munus, qualem esse oporteat,
suo ut optime defungatur munere, quae dividi conveniat,
et per quae divisio fiat.
XIV.
Divisio nihil aliud est, quam totius ad partes
ordinatio. Sex autem reperiuntur divisionum esse genera:
nam alia est vocis seu locutionis in sua significata, quae
tametsi necessaria est persaepe, improprie tamen divisio
nuncupatur, meliusque distinctio diceretur. Alia est generis
in species, alia totius in partes, alia subiecti in accidentia,
alia accidentium in subjecta, alia accidentium in accidentia
.
Primi generis exemplum est, ut si quis taurum dicat
significare alias animal illud notum, alias coeleste signum;
aut meum librum intelligi, vel qui a me sit compositus, vel
qui emptus.
Genus in species dividitur, ut substantia in corpoream
et in incorpoream.
Totum in partes, ut hominis corpus in caput, manus,
pedes, et reliquas partes. Partium vero aliae substantiam
constituunt, ut materia et forma, aliae ad rei pertinent in-
tegritatem: quarum rursus aliae sunt similes inter se, ut
ligni vel aquae partes, aliae vero dissimiles, ut caput, manus,
pedes et reliqua. Et similes item aut simplices sunt, ut cu-
iusque elementi partes, aut compositae, ut quorumcunque
eorum partes, quae ex elementis constant.


pagina successiva »
 
p. 35 [144]