BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, 2 Cor » Aconcio, Giacomo De methodo - p. 4

Aconcio, Giacomo

De methodo, hoc est, de recta investigandarum tradendarumque artium ac scientiarum ratione


cuique ingenio magnopere profuturum sperarem, statui
hunc qualemcunque meorum laborum fructum cum stu-
diosis omnibus communem facere. Itaque siquidem in the-
sauro (quod magnopere velim) aurum inventum fuerit, erit
id mihi tam iucundum, quam quod iucundissimum: sin
inventi fuerint (ut est in proverbio) carbones
, conatum certe
meum, qui prodesse et si non potuero, saltem voluerim,
nemo nisi nequissimus improbabit. Forte enim excitabuntur
hinc feliciora aliqua ingenia, quae quod ego non potuero,
ipsa praestent. Sed tales ego maxime optarim lectores, ut
aut nullam omnino haberent seu habere se crederent me-
thodicae rationis cognitionem, aut si perlegissent, quae
ab aliis ea de re tradita sunt, conarentur saltem quamcunque
illius intelligentiam se assequutos existimarent, eam tantisper
seponere, dum quid et nos sentiamus, integro possent iudicio
perpendere. Optarim insuper ut nostrae rationis periculum
etiam facerent in facili aliquo argumento, indagando pri-
mum ex praeceptis quae tradituri sumus, rei notitiam:
ac deinde rem eandem explicando. Neque enim persuadere
sibi debet quisquam, artem se ullam recte posse intelligere,
nisi usus accesserit, et nisi experimenta perspicuam reddant
praeceptorum vim, atque efficaciam. Quod si haec percurrat
aliquis tantum, ceu historiam quampiam, dignoscere pro-
fecto nunquam poterit, quid boni insit, aut mali: quin imo
quam primum viderit me a reliquorum orbita paululum
recedere, lectoremque fallere singulis locis eadem quae apud
alios legerit, aut parum admodum diversa, expectantem,
facile opinabitur, et me aliorum scripta minime vidisse, et
se satis causae habere nostra contemnendi. Nec vero pigere
studiosos debebit laboris, quem impendere cognoscendo
methodico huic usui oportuerit (qui sane pro rei dignitate
haud erit magnus) sed quantuscunque tandem erit, tantus


pagina successiva »
 
p. 4 [82]