BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Aconcio, Giacomo De methodo - p. 40

Aconcio, Giacomo

De methodo, hoc est, de recta investigandarum tradendarumque artium ac scientiarum ratione


omnium sit, quid singularum proprium. Divisione autem
uti hac ratione oportebit, ut statim re definita inspicias
num omnibus quae ipsa res complectitur eadem conveniant,
an et diversa: si omnino eadem conveniant, divisione nihil
opus erit; quod si diversa, tum investiganda erit divisio,
quae illi accidentium diversitati congrue respondeat, quo-
modo supra docuimus. Exempli gratia: si non omnium,
quae ad ipsam rem de qua agitur spectant, idem sit finis,
sed diversi, dividenda res erit, ita ut suae cuique divisionis
parti assignari commode suus finis possit. Recte igitur qui
de ratione dicendi scripserunt, causas in tria genera par-
titi sunt: in deliberativum scilicet, demonstrativum, et
iuditiale
, eo quod eorum omnium diversi fines sint: nam
deliberativi finis est utile, vel inutile; demonstrativi, ho-
nestum vel turpe; iuditialis, iustum vel iniustum. Si forma
similiter sit multiplex, tum in divisione haberi eodem modo
formae ratio debebit. Si idem contingat etiam de materia
et de causis efficientibus, tot uti divisionibus oportebit,
quot ad perspiciendam eorum omnium diversitatem in
singulis partibus necessariae esse videbuntur. Sed haud
dubie dividere aliquid ut possis, necesse erit ut prius totum
ipsum, quod dividendum sit, notum habeas. Quamobrem
si forte in promptu non sit, indagare illud oportebit ab ali-
quorum singularium inspectione: id quod supra facile fieri
posse ostendimus et hic etiam exemplo clarius demostra-
bimus. Sit enim obscurum, quis finis sit regni recte admi-
nistrandi; occurret igitur puniri aliquem, qui alium iniuria
lacessiverit: facile autem cognitu erit, id ideo fieri, ut alii
illius exemplo, poenae metu arceantur ab inferenda iniuria:
quorsum vero hoc? certe ut unusquisque a facinorosorum


pagina successiva »
 
p. 40 [154]