BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

De christiana religione liber



Ordo coelorum, angelorum, animarum, circa trinitatem quasi spherarum
circa centrum. Cap. XIIII


Super quatuor elementa, quae secundum substantiam et qualitatem mutabilia sunt,
coeli septem sunt Planetarum, qui non substantia, sed quodammodo qualitate
quadam, vel dispositione quasi mutantur. Quoniam vero horum motus quasi
erraticus est, coelum illis octavum superponitur, cuius magis ordinatus est mo-
tus, sed coelum illud duos habet motus, ab Oriente scilicet ad Occidentem, atque econ-
verso. Duas quoque saltem qualitates, candorem scilicet atque et splendorem, idcirco ab illo ad
chrystallinum acsenditur, cuius motus est simplex ab Oriente, qualitas quoque simplex, id
est candor, sed quoniam motu superior status est et candore superius lumen, ideo ab hoc
ascenditur ad empireum omnino stabile totumque lucens. Empireum stabilitati lucique
trinitatis recte accommodatur, novem reliqui, novem ordinibus angelorum. Sunt enim
quemadmodum Dionysio Areopagitae placet, hierarchiae tres spirituum divinorum,
quarum quaelibet tres continet ordines. Quilibet ordo, ut theologi quidam computant,
multas continet legiones: legionem ex sexmillibus sexcentis sexaginta sex unitatibus
constare putant, totque legiones in singulis ordinibus esse, quot unitates legio ipsa com-
plectiur. At ego Dionysio magis assentior dicenti: tantam esse illorum spirituum multi-
tudinem, ut facultatem humanae computationis excedat. Una Dei essentia in ternarium
deducitur numerum personarum, ternarium hunc numerum ternarius hierarchiarum
et nonarius angelicorum ordinum, quasi spiritalium sphaerarum, numerus circuit. Pri-
ma hierarchia patri, secunda filio, tertia spiritui attribuitur. In prima Seraphini patrem in-
seipso considerant. Cherubini patrem prout filium generat, Throni patrem cum filio
spiritum producentem. In secunda, Dominationes filium in se ipso, virtutes filium a pa-
tre manantem, potestates filium cum patre spiritum producentem. In tertia, Principatus
spiritum in se ipso, archangeli spiritum venientem a parte atque filio, angeli spiritum a fi-
lio patreque procedentem. Quanvis autem singuli (sicut diximus) alia et alia ratione prae-
cipue Deum intueantur, singuli tamen trinitatem totam et in ea omnia vident. Habent
(ut vult Dionysius) aliam insuper differentiam, quod prima hierarchia liquorem suum
a sola haurit trinitate, secunda per primam, tertia per secundam atque primam. Item Sera-
phini divinaeprovidentiae ordinem in Dei bonitate speculantur tanquam fine. Cheru-
bini in Dei essentia tanquam forma. Throni denique in seipso, reliqui ad opera iam de-
scendunt. Sed Dominationes velut architecti praecipiunt, quod reliqui exequantur. Vir-
tutes iam exequuntur, moventque coelos et tanquam instrumenta Dei ad miracula faci-
enda concurrunt. Potestates arcent ea, quae ordinem divinae gubernationis perturbare
posse videntur, caeteri iam magis ad humana descendunt. Principatus publica curant,
gentes, principes, magistratus. Archangeli circa singulos divinum dirigunt cultum,
sacrisque intersunt. Angeli minora disponunt, singuli singulis custodes adsistunt. Quem
admodum vero novem sunt angelorum ordines, sic in novem ordines distribuuntur
animae beatorum, quaelibet enim ad eum ordinem eumque spiritum tanquam suum (ut
Plato inquit in Timaeo sydus ascendit, cui se in vita similem reddidit. Quamvis enim
animae nostrae dum sunt in corpore quartam sub Luna hierarchiam efficiant, possunt
tamen propter liberum rationalis naturae motum per omnes spiritus benignos ascen-
dere: et descendere per malignos, praesertim cum medium rerum omnium teneant, ideo-
que omnium in se quasdam contineant qualitates, quo fit ut latissima sit progressio ani-
marum. Elysiorum finis est Luna, vitae mortisque (ut Pythagorici volunt) confinium, sub
ea quicquid est morti et inferis deputantur, ubi quasi tot gradus poenarum sunt, secun-
dum malignorum spirituum turbas, quot praemiorum sunt in coelis secun-
dum ordines benignorum. Novies enim miseros styx interfusa
coercet, sicut beatos campi elysei novies
amplectuntur.


pagina successiva »
 
p. 19