BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

De christiana religione liber


rumque caeremoniarum et approbatio fidelium Gentilium adveniente Christo.
Esaias:Posui te in lucem gentibus, ut sis in salutem usque ad extremum terrae.
Esaias: Venio colligere omnes gentes et linguas et venient et videbunt claritatem
meam et dimittam super eos signum et mittam ex iis conservatos in Gentes, quae lon-
ge sunt, quae non audierunt gloriam meam et nunciabunt claritatem meam in gentes,
et assumam ex eis Sacerdotes et Levitas, dicit Dominus
. Et alibi apud eundem, Deus
Messiam sic alloquitur: Parum est, ut sis mihi servus ad sustinendas tribus Iacob et feces
Israel convertendas, dedi te in lucem gentium. Item. Primus ad Syon dicet: Ecce adsum
et Hierusalem Evangelistam dabo
. Vidi et non erat vir, nec ex istis quisquam, ut iniret consi-
lium et interogans videret verbum, ecce omnes iniusti et vana opera eorum. Et in se-
quenti capitulo subdit: Ecce servus meus, suscipiam eum, electus meus, complacuit mi-
hi in illo anima mea, dedi spiritum meum super eum, et iudicium gentibus proferet. Non
clamabit, nec accipiet personam, calamum cassatum non conteret, donec ponat in ter-
ra iudicium et legem eius Insulae spectabunt
. Rursus alibi: Educam de Iacob semen et
de Iuda possidentem montes meos et haereditabunt eam electi mei et servi mei habita-
bunt ibi. Ecce servi mei comedent et vos esurietis. Servi mei letabuntur et vos erube-
scetis et dimittetis nomen vestrum in iuramentum electis meis et interficiet te Domi-
nus et servos suos vocabit nomine alio
. Idem alibi: Deum sic loquentem facit: Israel me
non cognovit et populus meus me non intellexit. Rursus. Auditu audietis et non in-
telligetis et videntes videbitis et non videbitis. Incrassatum est enim cor populi huius
et auribus graviter audierunt et oculos suos clauserunt, ne quando oculis videant et
auribus audiant et corde intelligant et convertantur et sanem eos. Mittam ex iis con-
servatos in gentes, id est, discipulos Messiae, qui manus Iudaeorum evaserint, ad gentes
convertendas mittam et assumam, id est, ex numero Gentilium, qui convertentur con-
stituam legitimos Sacerdotes. Ex quo patet, quod etiam Gentiles ad dignitatem Israeliti-
cam assumi poterant. Unde Ravanais Iudaeus, in Commentariis Exodi ait: Tempore Mes-
siae Gentiles conversi sacerdotes erunt, Domino ministrantes. Parum est ut sit. Per haec
patet, quod Messias ad salutem non Hebraeorum solum, sed etiam Gentilium mittendus
erat, sicut Iesus primus ad Syon dicit. Solomon Iudaeus interpres hunc locum exponens,
omnia haec ait de rege Messia atque ultima redemptione esse intelligenda. Idem aperit Chal-
daea translatio Ionathae. In iis autem Esaiae verbis apparet, quod Christus primo et pro-
prie apud Iudaeos predicaturus erat. Et ibi Evangelia et Evangelistas fundaturus, sed
quia pravi et pertinaces futuri erant, adiungit: Non erat vir, atque ideo iudicium genti-
bus proferet, scilicet apud Gentiles per discipulos suos, doctrinam Evangelicam divul-
gabit. Atque ut ostenderet, quod iudicia Evangelica in humilitate summa, non magnifi-
centia, in tumultu sonituque tubarum, sicuti lex Mosi promulganda erant, adiunxit, non
clamabit. In reliquis verbis aperit Esaias, Messiam ex Iacob descensurum, sectatoresque
suos, ut plurimum alienigenas fore, qui electi apud Deum futuri erant. Nec Israelitici illi
quidem amplius, sed alio nomine, scilicet Christiani nominandi. Aperit etiam Iudaeos
Messiae adversaturos, poenasque daturos, sicut olim Iesu temporibus contigit, pertinaci-
am etiam Iudaeorum sempiternam, qualem hodie experimur.
Ieremias: Cognovit tempus suum turtur et hirundo et passeres custodierunt tempo-
ra introitus sui. Populus autem meus non cognovit iudicium Domini. Quomodo dici-
tis sapientes sumus et lex Domini nobiscum est incassum, facta est metatura falsa? Scri-
bae confusi sunt, sapientes trepidaverunt et capti sunt, quoniam verbum Domini repro-
baverunt
. Cur Prophetae quae futura sunt, saepe tanquam praeterita narrant? Quia in divina
mente, cui sunt praesentia omnia illa, tanquam praesentia vident et postquam viderunt
tanquam praeterita, id est, manifesta et iam consummata loquuntur. Sed redeamus ad Ie-
remiam. Hic in verbis superioribus declarat, Scribas non perfecte cognituros tempus ad-
ventus Christi, tempusque metendi, neque id quidem mirum, difficillima enim est iniustis di-
vini sensus interpretatio. Huic congruit illud quod in Deuteronomio legitur: Percuti-
at te Dominus amantia et caecitate ac stupore mentis. Et palpes in meridie, sicut palpare
solet coecus
. Meridies est lux operum Christi, in qua Iudaei plurimi caligati sunt. Item Iere-
mias alibi: Domine Deus meus ad te gentes venient ab extremis terrae, ac dicent quam fal-


pagina successiva »
 
p. 37