BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Menaechmi » Ficino, Marsilio De christiana religione - p. 8

Ficino, Marsilio

De christiana religione liber


de ut Lucas Evangelista scribit, cum Paulus apostolus hac de re coram Agrippa rege ac Por-
tio Festo, Iudeae preside, disputaret: Festum exclamasse: Insanis o Paule, multae littere te
insanire compellunt. Huc tendit etiam illud Tertulliani ad Romanos iudices. Haec et nos
risimus aliquando de vestris sumus, fiunt non nascuntur Christiani. Putandum est igi-
tur illos, qui haec asserebant, et qui fidem asseverantibus adhibebant, miracula palam Deo
digna vidisse. Hinc Paulus ad Corinthios: Iudei signa petunt, Graeci sapientiam quae
runt. Nos autem predicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, genti-
bus autem stultitiam, ipsis autem conversis Iudaeis atque Graecis Christum, Dei virtutem et
Dei sapientiam. Quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus, et quod infirmum
est Dei, fortius est hominibus
. Solis miraculis et illis quidem manifestissimis adduci po-
tuit Paulus, vir nobilis, potens, sapientissimus atque fortissimus ut ex acerrimo Christia-
norum hoste, repente acerrimus defensor evaderet, totque incommodis se sponte subice-
ret ob solum Christi amorem, quot nemo queat enumerare. Vere enim apud Lucam De-
us predixit: Vas electionis est mihi iste ut portet nomen meum coram gentibus et re-
gibus et filiis Israel. Ego enim ostendam illa quanta oporteat pati pro nomine meo
. Nul-
lo igitur pacto credendum est, Christi precones alicuius praestigiis fuisse deceptos. Scri-
pta enim et gesta tam discipulorum Christi, quam eorum qui eo tempore subito et ma-
ximo cum periculo, disciplinam huiusmodi receperunt. Testantur apud viros sanctae men-
tis, primitias Christianorum fuisse tales, ut neque voluerint decipere, neque decipi ullo mo-
do potuerint. Quid causae fuit, ut multi tam Iudei quam Gentiles in quamlibet discipli-
nam eruditissimi multique divites, dimis sis rebus oblectamentisque suis mallent cum rusti-
cis illis mendicisque Christi discipulis crudeliter mori, quam cum mundi delitiis vivere? Au-
diamus divinum illum virum Tertullianum Carthaginensem in Apologia ad Romanos
iudices ita clamantem: Sed hoc agite boni praesides cruciate, torquete, damnate, atteri-
te nos. Probatio est enim innocentiae nostrae iniquitas vestra. Ideo nos haec pati Deus pa-
titur. Nam et proxime ad lenonem damnando Christianam, potius quam ad leonem con-
fessi estis, labem pudicitiae apud nos atrociorem omni poena et omni morte reputari.
Nec quicquam tamen proficit exquisita crudelitas vestra, illecebra est magis sectae, plu-
res efficimur quotiens metimur a vobis, semen est sanguis Christianorum, omnia im-
plevimus. Ac si non apud istam disciplinam magis occidi liceret quam occidere, potui-
mus inermes nec rebelles sed tantummodo discordes, solius divortii invidia adversus
vos dimicasse. Si enim tanta vis hominum in aliquem orbis remotissimum locum abru-
pisset a vobis, suffudisset utique Dominationem vestra tot amissio civium. Imo etiam et
ipsa destitutione punisset, proculdubio expavissetis ad solitudinem vestram, ad silentium
rerum et ob stuporem quendam quasi mortuae urbis quaesissetis, quibus imperaretis,
nam pene omnes cives Christianos habetis. Origenes quoque in quarto Peri Archon libro
inquit: Innumerabiles in singulis mundi regionibus homines relictis patriis legibus
Christianam legem subito suscepisse omniaque tormentorum genera et mortem in eius
gloriam libentissime et quotidie ferre. Iam vero si numerare vellem millia virorum in
qualibet doctrina, philosophia praesertim excellentium, qui Christi discipulorum disci-
puli successoresque fuerunt et longo ordine usque ad Iuliani imperatoris tempora, inter gla-
dios ignemque Christum sanctimonia, voce, literis diuturno labore, periculo, morte de-
fenderunt. Opus cogerer haud breve componere, ut de mille millibus oratorum phi-
losophorumque taceam qui apud Graecos, Barbaros et Latinos post Iulianum totam vi-
tam sanctissime in Christiano opere consumpserunt.

Christiana religio in sola Dei virtute fundata est. Cap. VIII

Si Christiana religio haudquaquam fundata fuit in potentia vel sapientia huma-
na, vel voluptate, imo vero invitis et contra nitentibus passim multis potentibus
doctisque viris et humanis oblectamentis, tam subito exorta est, tam repente per
universum orbem propagata. Unde ad Romanos scribit Paulus: Fidem eorum in
universo mundo annunciari
. Et ad Colossenses: Evangelium in universo mundo esse. Ioan-
nes quoque: Quod natum est ex Deo vincit mundum, haec est victoria quae vincit mundum,
fides nostra. Necessarium est hanc ipsam religionem in potestate, sapientia speque divina
fuisse fundatam. Quid quod multis ante seculis longo ordine a plurimis Prophetis atque


pagina successiva »
 
p. 8