BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Theages » Ficino, Marsilio De christiana religione - p. 12

Ficino, Marsilio

De christiana religione liber



Authoritas Christi non ad astris sed a Deo est. Cap. IX

Communem religionem neque a stellis neque ab hominibus quibusdam neque a mor-
bo esse sed a Deo atque humana speciei communi natura in Theologia nostra
probavimus. In praesentia vero Christianam legem non esse servarique a fato quo-
dam syderum breviter sic ostendimus. Adventus Christi tanquam divinus ab
initio mundi predictus a Prophetis Sybillisque fuit, non in Astrologia peritis, sed divini-
tus inspiratis. Adde quod solent spherae coelestes, tanquam causae universales atque remo-
tae, particulares in terris effectus, non absque commodis quibusdaqm mediis ad finem per-
ducere. Humana vero omnia, non modo non subministrarunt commode Christianis, sed
annos trecentos prorsus adversata fuisse traduntur. Unde cum Paulus apud Lucam Ro-
mae disputans, cum Iudaeis dixisset propter spem Israel: Cathena hac circundatus sum, sub-
iunxerunt Iudaei: Compertum habemus huic sectae ubique contradici. Ob hoc ipsum sic ex-
clamavit Tertullianus: Cum odio sui caepit veritas simul ut apparuit inimica est, tot ho-
stes eius, quot extranei et quidem proprie ex aemulatione Iudaei ex concussione milites,
ex natura ipsi etiam domestici nostri, quotidie obsidemur, quotidie prodimur, in ipsis
plurimum coetibus et congregationibus nostris deprimimur
. Item: Veritas nihil de sua
causa deprecatur, quia nec de conditione miratur, scit se peregrinam in terris agere, ita
inter extraneos facile inimicos invenire. Caeterum, genus sedem, spem, gratiam: dignita-
tem in coelis habere, unum gestit interdum, ne ignorata damnetur. Quid enim iniquius
quam ut oderint homines quod ignorant, etiam si res meretur odium? Item utrumque ex
alterutro redarguimus et ignorare illos dum oderunt et iniuste odisse, dum ignorant.
Haec ille. Praeterea corporales causae, leges vel voluptuosas vel ambitiosas vel certe non
plusquam civiles inducunt, Christiana lex omnia haec damnant vel superat. Item sphae-
rae coelestes non altius infundere desyderium possunt, quam coelorum Christiana pie-
tas coelestes spernit sphaeras atque transcendit, Deumque adorat solum super coelum, utpo-
te, quae non nascatur a coelo coelestibusve spiritibus, sed a solo supercoelesti Deo. Innu-
merabiles homines apud omnes Gentes pro Christi nomine libenter se vulneribus cer-
taeque morti solius divinae beatitudinis gratia obtulerunt. Quando alias talia coelestis mo-
tus effecit certamina? Quis sapiens unquam potuit doctrinam suam sola pietate ad uni-
versum orbem spargere? Ac Deus ob solam virtutem vel adversante prisca consuetudine ,
atque potentia, ubique credi. Si haec a syderibus proficiscerentur, profecto alius quoque eandem
aut similem stellarum necessitatem nascens habuisset. Quod nam fatum universi creatorem
ipsum esse confirmavit, qui nullam esse fatorum vim docuit atque docet. Quomodo igitur ipsum
fatum sibimet repugnat, et non esse seipsum predicat? Haec ita Eusebius confirmavit,
qui praedicationis Evangelicae gratia vel certarunt iam multis annis vel etiam nunc certant,
quomodo ad unam voluntatem et fidem et eandem virtutem animi vivendique rationem diversis
temporibus et tam multi nostra memoria compulsi sunt. Quis mentis compos credere unquam
poterit iuvenes simul ac senes, viros et foeminas, servos et liberos, doctos atque indo-
ctos, non in uno climate orbis neque in eadem hora natos, sed ubique terrarum et diversis tem-
poribus syderibus coactos, unam et eandem novam atque inauditam doctrinam et quidem
cum periculo mortis, patriis ritibus anteposuisse et verae philosophiae dogmata duri-
tiemque vivendi, quam delitias maluisse. Haec Eusebius. Non igitur audiendi sunt impii
quidam et fati fatui assertores, qui in ipso Christianae religionis initio pronuntiaverunt
ipsam cum primum annos trecentos sexaginta quinque implevisset ruituram, idque etiam quo-
dam oraculo firmaverunt. Neque audeat Astrologus aliquis aliquando eam defecturam
pronunciare quae non a temporali coelorum motu, sed ab aeterna Dei stabilitate depen-
det, quae ab initio mundi usque ad Octaviani Imperatoris tempora in Prophetarum prae-
coniis populorum expectatione, rerum similitudine constitit. Deinde usque ad nos an-
nos iam mille et quadrigentos septuagintaque et quatuor, invitis coelis terrisque perdu-
rat. Cuius persecutores primos scilicet Iudaeos, Deus ob hoc ipsum, ut alias ostende-
mus, exterminavit, quam a diuturna immanique Gentilium haereticorumque persecutione
defendit. Nunquam igitur poterit religio haec aboleri, quae Deum vindicem habet atque cu-
stodem, etiam si male amministretur a suis et crudeliter impugnetur ab hostibus. Stat enim re-
gente Deo, quae non minus a suis male tractatur quam alienis. Denique si prospere Christianis


pagina successiva »
 
p. 12