BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Bacchides » Ficino, Marsilio De christiana religione - p. 13

Ficino, Marsilio

De christiana religione liber


res humanae succedent, caeremoniae non cessabunt, si adversa multa contingent, crescet tan-
dem haec religio atque perficietur. Nam cum extrema quadam et diuturna adversitate
quondam orta adultaque fuerit, eadem necessario nutrietur ac prorsus implebitur.

Christi authoritas absque miraculis minime fuit. Cap. X

Sed arguendi acriter illi mihi videntur magnanime Laurenti qui quotidie, tam per-
tinaciter, quam impudenter, nova ad fidem Christi confirmandam miracula exi-
gunt. Si enim rara sunt, prodigia sunt, si frequentissime fierent, vel artificiosa, vel
naturalia viderentur. Sufficiat nobis scire mundum olim non absque manifestis mi-
raculis tam miraculose, tam miraculosa instituta et opera coepisse et pertulisse. Quid
quod Christum fecisse miracula, Gentiles, Iudaei, Mahumethenses nobis concesserunt.
Miracula de stella ab Oriente, eclypsi Solis ac Terrae moti templique scissione et alia mul-
ta multis hominum milibus manifesta discipuli Christi, tam in Iudaea, quam alibi palam
quotidie predicabant atque scribebant. Atque eo quidem tempore, quo innumerabiles
adhuc supererant eorum, qui cum moriente Christo vivi et iam adulti fuissent, redargue-
re discipulos illos omnium rerum egenos, nisi vera dixissent, facillime poterant. Quo-
nam pacto Herodes facinus tam abominabile et periculosissimum perpetrasset, quan-
do videlicet tot infantes filiumque suum interemit, nisi novo quodam et stupendo pro-
digio fuisset perterritus. Quod quidem cum primum perpetravit ad Octavianum scri-
ptum fuit. Audi Macrobium. Quum audisset Augustus inter pueros quos in Syria He-
rodes Rex Iudaeorum intra bimatum iussit interfici, filium quoque eius occisum ait, prae-
stat Herodis porcum esse quam filium. Operae praecium est audire primum de terremo-
tu, inquit enim Maximus terrae memoria mortalium extitit motus Tiberii Caesaris prin-
cipatu, duodecim urbibus Asiae prostratis. Forsitan ille terraemotus fuit, qui in Iesu Chri-
sti contigit passione, tum quia dicit eum fuisse talem ut nunquam similis fuerit. Tum
vero quia in Asia et Tyberio imperante, ubi scilicet et quando passus est Christus, scri-
bit Eusebius se legisse in commentariis Ethnicorum, quod, anno Tyberii decimo octa-
vo, Solis facta est defectio. Bythinia terraemotu concussa et in urbe Nicea aedes pluri-
mae corruerunt, quae omnia congruunt, quae in passione Salvatoris acciderunt. Scribit
vero super his et Phlegro, qui Olimpiadum egregius suppurator est, in decimo tertio li-
bro, ita dicens: Quarto autem anno ducentesimae secundae Olympiadis, magna et excel-
lens inter omnes, quae ante eam acciderunt, defectio Solis facta, dies hora sexta ita in te-
nebrosam noctem versus, ut stellae in coelo visae sint, terraeque motus in Bythinia, Nicenae
urbis multas aedes subvertit. Haec Phlegro. Argumentum huius rei, quod Salvator hoc
anno passus sit, Evangelium praebet Ioannis in quo scribitur: Post quintum decimum an-
num Tyberii Caesaris tribus annis Dominum predicasse. Iosephus etiam, vernaculus Iu-
daeorum scriptor, circa haec tempora, die Pentecostes, sacerdotes primum, locorum quos-
dam sonitus sensisse testatur, deinde ex adito templi, repentinam subito erupisse vocem
dicentium: Transmigremus ex his sedibus. Huc usque Eusebius. Quod autem Christus
passus fuerit anno Tyberii decimo octavo declarat etiam Lucas Evangelista, qui anno
Tyberii quintodecimo Christum baptizatum dicit, anno trigesimo iam propinquan-
tem. Computat autem Eusebius, Christum anno quadragesimo secundo Imperii Au-
gusti natum fuisse, coepisse vero Evangelium praedicare anno Tyberii quintodecimo.
Dionysius Areopagita, philosophorum Atheniensium prestantissimus et Apollopha-
nes insignis sophista naturaliumque rerum scientia pollens, eo die quo Iesus occidebatur,
una apud Heliopolim erant. Hi tunc viderunt Lunae globum extra coniunctionis tem-
pus ab Oriente Sole mirabiliter incidentem, atque ipsum ab hora nona usque ad vesperam
supra Solis diametrum mirabiliter obsistentem incidentiamque eiusmodi usque ad solaris
corporis finem pervenisse, ac tum demum ex adverso diametri resilisse consideraverunt.
Cum vero hec praeter omnem naturae ordinem contigisse manifeste cognoscerent. Dio-
nysius prorsus obstupuit et Apollophanes conversus ad Dyonisium exclamavit: Prae-
clare Dionysi, hae quidem sunt rerum vicissitudines divinarum. Haec Dionysius Areo-
pagita scribit ad sapientem Polycarpum rogatque eum, ut Apollophanem ipsum adhuc
viventem et nondum Christianum conveniat, qui neque sit negaturus, illa praeter natu-
rae ordinem evenisse, neque Christianam veritatem aspernaturus ulterius, sed eam humi-


pagina successiva »
 
p. 13