BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 384

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


permutantur. Puta, dum dicimus Platonem sedere, potest enim
interim surrexisse. Definitiones autem rerum universales perpe-
tuae sunt, ut homo est animal rationale. Proprietates quoque
specierum, quae proprie definiuntur sunt sempiternae, ut omne
rationale potest ratiocinari. Semper enim definitiones proprieta-
tesque tales aeque sunt verae etiam si nullus in terris homo spi-
ret. Has intellectus perspicue cernit tenetque firmiter et asserit
sine errore vel dubio. Et si qua contingentia intelligit, maxime
sub his rationibus universalibus comprehendit, ubi corruptibilia
cogitat non ut talia, sed ut aeterna. Intellectus ergo perpetuus
est, qui rationibus sempiternis unitur solisque perficitur. Si intel-
lectus eas capit et quod capit proportionem aliquam habet cum
eo quod capitur, congruentiam certe cum his rationibus intellec-
tus habebit. Hae neque principium habent neque finem. At si
mens habet utrumque, nullam cum his habebit proportionem,
quoniam ab eis omnino per conditiones oppositas distinguetur.
Quapropter mens aut fuit semper et erit ut ipsae, aut si esse
coepit quandoque, non tamen desinet umquam.

Caput II

Obiectio Epicureorum et responsio.
De unione mentis cum speciebus absolutis
et rationibus sempiternis.


Neque nos hic obtundat Epicureus aliquis, obiiciens lumen
quidem solis ab oculo suscipi, oculum interire, lumen vero solis
incolume superesse, similiter speciem illam universalem, id est
universaliter significantem, rationemque sempiternam capi ab in-
tellectu, intellectum perire quandoque, speciem vel rationem re-
manere.
Respondemus solis lumen ab oculo minime suscipi, quoniam
ab eo ne momentum quidem tenetur et, occidente sole, visus mo-


pagina successiva »
 
p. 384 [II, 93]