BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tucidides - Historiae » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 389

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


a potentia quadam in actum. Non enim debet operatio ulla agen-
tis transcendere limites. Vitalis igitur et intus permanens ope-
ratio non est ab extrinseco principio vita carente, sed ab intrin-
seco et vitali. Signum vero quod sensus interior est admodum
efficax, inde capitur quod componit, dividit, discurrit, suoque
affectu vertit corpus in contrarias qualitates. Signum quod mens
sit maxime efficax, a Boetio contra Stoicos hinc accipitur quod
ultra illa quae facit sensus, ipsa praeter obiectorum naturam uni-
versales excogitat regulas, descendit componendo, ascendit et
resolvendo, ac sese referens sibi veris falsa redarguit. Denique
cum rem eamdem aliae vires animae aliter iudicent (aliter enim
imaginatio sive phantasia, aliter ratio iudicat), consentaneum est
ut iudicium ipsum iudicantis formam naturamque sequatur, non
iudicati. Et quia iudicium iudicantis actus existit, probabile est ut
quisque iudex operam suam non ex aliena, sed ex propria potes-
tate perficiat.
Ratio secunda. Sed ut revertamur ad mentem: Sicut simulacra
singularium a corporibus phantasiae non inuruntur, ut etiam
probavimus alias, ita universalium species a simulacris non si-
gnantur in mente, sed ita mens illas per vim suam efficit, sicut
phantasia fingit simulacra per seipsam. Quo enim patto simula-
crum, quod etiam phantasma vocatur, rem aliquam procreabit
seipso liberiorem et ampliorem? Ipsum quidem singulare est et
materiae conditionibus est astrictum; species vero, quia uni-
versalis est, ideo liberior est et amplior. Si non fit species haec
quae etiam universale nuncupatur a simulacris, multo minus fit
a rebus externis, quae non possunt per aliud medium formare
mentem, quam per simulacra. Rursus unius spiritalisque speciei
unam esse oportet causam spiritalem vel saltem unitam et spi-
ritati modo ordinatam. Singula vero quae extrinsecus sunt, plu-
rima sunt et corporea. Atqui nullum illorunn, per se acceptum,
cum proprie solum corporalisque naturae sit, speciem procreabit
incorpoream et naturae communis significatricem. Sed neque
etiam omnia singularia simul iuncta istud efficient. Sparsa enim
sunt, neque ordinem aliquem talem habent, ut talia subnexa aliis


pagina successiva »
 
p. 389 [II, 98]