BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Caporali, Cesare - La corte » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 393

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


secundum speciem, nisi quia intellectus per diversas rationes
sibi naturales eas promit diversas. Non enim sufficit ad hanc
varietatem efficiendam simulacrorum diversitas, quae nihil ad
hanc fabricam aliud afferunt, quam occasionem aliquam ope-
randi, dum per illorum praesentiam mens ad promendas species
excitatur. Hoc autem nihil aliud est quam rationes illas otiosas
reddere promptiores.
Ratio quinta. Proinde si divina mens, idearum omnium plena,
per essentiam suam adeo plenam absque medio animam pro-
creat, oportet animam inde idearum plenam effluere. Nempe
Deus cum in efficienda anima a nullo prorsus impediatur, tam
perfectam efficit, quam perfecta in tali genere illa effici potest.
Perfectior certe prodit, si in provinciam tam difficilem notio-
num piena descendat quam si vacua. Est autem notionum capax
ab initio ex ea parte qua cum angelis convenit. Sicut enim ex
parte sua temporali habet ut continue quaerendo discurrat, sic
ex aeterna ut possederit ab initio, praesertim cum ipsa propin-
quior Deo sit quam prima materia. Ideoque si materia omnes
inde species accipit et, cum primum parata est, capit, necesse
est animam quoque omnes suscipere. Parata vero est anima ad
omnes suscipiendas cum primum a Deo accipit esse. Siquidem
eius essentia simplex est et stabilis supra tempus, ideoque non
potest augeri aut per tempora paratior fieri. Quod ita cecinit
Zoroaster:
Σύμβολα πατρικος νόυς ἐνεσπειρεν ταῗς ψυχαῗς
id est: "Paterna mens inseruit animabus coniecturalia signa".
Et Orpheus ita:
Πάντα γαρ πρωτεῗ Ππώτη φύσις ἐγχατέθηκεν
ita est: "Omnia enim Protheo prima natura indidit". Theologia
orphica Protheum appellat essentiam tertiam animarum rationa-
lium sedem. Archytas quoque Tarentinus in libro de Sapientia


pagina successiva »
 
p. 393 [II, 102]