BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Lucretius Carus, Titus - De rerum natura » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 405

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Caeterum, ut ad propositum revertamur, in ipso quidem bono
ideas per causae modum esse solum relativis quibusdam ratio-
nibus tantum inter se distinctas; in ipso vero intelligibili per
formam proprie atque absolutis insuper formis invicem differen-
tes; in sequentibus mentibus sive a corpore separatis sive
coniunctis participatione iam quadam et gradatim magis magis-
que distinctas; in natura vera semina quaedam infima forma-
rum ab ideis infusa; in materia denique umbras. Ipsum quidem
bonum Plato in Epistolis Deum patrem nominat, ipsum vero
intelligibile Deum filium. Plotinus quoque et Deum de Deo, et de
luce lumen, et rationem verbumque Dei. Rursus, Plato in Epino-
mide
per rationem huiusmodi divinam sive verbum, quem inun-
dum vocat intelligibilem, affirmat mundum fuisse sensibilem
exornatum. Quoniam vero ideae in primo quidem una forma sunt,
in secundo vero multae formae (non enim putant in prima forma
absolutam diversitatem esse formarum), ideo Plato contemplatus
et colores in lumine circa lucem et lineas in circulo circa cen-
trum, inquit in Epistolis multiformes ideas absolute distinctas
circa primum rerum principium esse potius quam in primo. Simi-
liter in libro de Republica septimo ideam inquit boni, id est
ipsum bonum, in cuius forma omnes ideae una forma sunt, pul-
chrarum esse causam idearum, videlicet illarum quae in sequen-
tibus multae formae sunt absolutae invicem differentes.
Superioribus rationibus Plotinus et Proculus ideas confirmant
et aliter in Deo, ut aiunt, primo ponunt, aliter in secundo. Alii
vero nonnulli ad idem ita procedunt. In materia quidem postrema
idearum umbra resultat, super materiam vero idearum omnium
lucet facies, quarum fons est Deus rerum auctor, ut Platonis
Timaeus planissime docet ac liber de Republica decimus et Par-
menides
. Si enim mens et natura plenae formarum sunt perque
illas agunt, quod in naturalibus artificiisque apparet, merito et
Deus, qui naturae mentisque formator est, informis esse non de-


pagina successiva »
 
p. 405 [II, 114]