BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Dt » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 406

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


bet. Per formas igitur agit, quas appellamus ideas. Has Plotinus
et Proculus non solum exemplares, sed etiam essentiales formas
appellant. Putant enim opificem mundi nulla in fabricando mundo
consultatione uti. Talem enim imperfectam operationem esse
atque eum qui de opere perficiendo consultat, prius in se imper-
fectum opus quodammodo concepisse, deinde de iliius absolu-
tione perquirere; quod a mente perfecta est alienum. Item, si
universum mutabili solum providentiae discursu disponeretur,
non esset umquam stabile quicquam, neque perpetuus esset mun-
di motus et stabilis. Igitur Deus universum per esse suum facit
atque disponit, praesertim cum eiusmodi actio et prima, et com-
munissima, et facillima sit omnium actionum, ideoque a causa
quadam prima, communissima, facillima sit ubicumque sit
eique in primis conveniat. Omnis autem causa quae ipso esse
facit, talem sequenti gradu facit effectum, quales est ipsa primo.
Cum igitur mundus sit cunctarum complexio specierum, sequitur
ut mundi opifex, modo quodam supra quam cogitari possit praes-
tantiore, specierum omnium complexio sit et omnium formas
habeat exemplares sibiquemet, ut illorum more loquar, essen-
tiales. Quod iterum ita confirmant. Si ars naturam imitatur per-
que operum rationes efficit opera, ergo et natura suorum operum
possidet rationes. Rursus, natura, cum ex seipsa careat ratione et
moveatur perficiaturque a Deo, rationes accipit ab ipsis divinae
mentis ideis. Et quanto naturae rationes interiores ipsi naturae
sunt quam rationes artis arti, tanto saltem rationes divinas inte-
riores oportet esse Deo quam naturae rationes ipsi naturae.
Addunt quod formae sensibiles haud omnino vereque sunt tales
quales cognominantur. Sane aequalitates et similitudo passim
inaequalitatis dissimilitudinisque fit particeps. Formositas autem
vera in subiecto per se deformi informique esse non potest. Bo-
num quoque verum ubi defectus et proclivitas est ad malum esse
nequit. Quinetiam in, caelestibus nolunt esse veram lineam super-
ficiemque, verum centri polorumque punctum, siquidem quo-


pagina successiva »
 
p. 406 [II, 115]