BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


vegetativa tam in arboribus quam in animalibus semen quasi
arborem et quasi animal in corpore proprio prius generat, quam
aut iaciat extra, aut arborem inde animalve externum producat.
Sic sensitiva vita, quae est vegetativa praestantior, per phanta-
siam in se simulacrum intentionemque rerum parit prius quam in
externa materia fabricet. Sed foetus ille phantasiae primus quia
in ipsamet anima est, ideo propinquior est animae quam foetus
vegetativae vitae, qui non fit in anima, sed in corpore. Sic vita
rationalis, quae est excellentior sensitiva, parit in seipsa ratio-
nem tum rerum, tum sui ipsius quasi foetum prius quam vel
loquendo vel agendo promat in lucem. Primus ille foetus propin-
quior est animae quam phantasiae foetus. Vis enim rationalis
in foetum suum perque illum in seipsam reflectitur, quod non
efficit phantasia. Sic angelica vita notiones sui ipsius et rerum
promit in se antequam depromat in mundi materiam. Proles
haec interior est angelo quam ratiom sua, quia neque ab exter-
nis incitata est neque mutatur. Quamobrem divina vita eminen-
tissima et foecundissima omnium universam hanc mundi machi-
nam tamquam prolem suam in se generat priusquam pariat
extra. Oportet autem huiusmodi prolem, quam Orpheus Palladem
vocat Iovis capite natam, magis intimam, ut ita dixerim, esse
Deo, quam angeli notionem angelicae menti. In angelo quippe
cum sit esse aliud quam intelligere, notio quae generatur intel-
ligendo aliud est quam angeli ipsius essentia. In Deo autem
quia esse et intelligere idem sunt, notio quam Deus intelligendo
seipsum gignit tamquam exactissimam sui ipsius imaginem idem
est atque ipse Deus. Quoniam vero generationem voluptas comi-
tatur, Timaeus Platonis inquit, Deum opere suo mirifice delectari.
In prole autem illa Dei intima, quae universale semen est mundi,
insunt propria semina membrorum omnium quae in mundo hoc
prole eius externa gignuntur. Semina illa essentia inter se con-


pagina successiva »
 
p. 410 [II, 119]