BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 416

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


has rationes per quas talia definimus intus habemus. Non enim
per aliena mens loquitur. Ac si extra nos essent, egeremus adhuc
alias rationibus rationum, quibus quasi mediis rationes illas hau-
riremus per qua essemus de statu aeternitateque locuturi. Aliae
illae rationes ideo immobiles essent, quia essent rationes immo-
bilium rationum.
Itaque quacumque gradiamur, ad immobiles rationes nobis
innatas perveniemus. Scite Plotinus quando de aevo disputat,
inquit, haecne de aeternitate loquimur quasi de extraneis rebus
testificantes ac de alienis agentes? Nequaquam. Non enim intel-
ligimus, nisi tangamus, neque extranea tangimus. Itaque oportet
nos aeternitatis esse particeps. Haec ille. Talia ergo sigilla sunt
immobilia. Immo etiam sigilum motionum est immobile. Quando
enim de rerum motibus iudicamus, illas ad aeternam motus
ideam per motionum sigillum nobis insitum comparamus. Si
hoc quoque foret motus aut mobile, esset per sigillum aliud
comparandum. Non enim motus ad aeternitatem nisi per medium
competens religatur, quod neque motus sit, neque mobile. Item
si foret mobile, non recte per illud motiones iudicaremus. Motio
namque tunc iudicatur recte, quando refertur ad terminos et
spatia quae permanserint. Nam iis non manentibus neque fit
motus, neque motus progressio cernitur. Ipsum quoque tempus,
quod est proprietas quaedam et perduratio motionis, non aliter
mensuratur quam si per stabilem servetur memoriam et stabili
aeternitatis momento circumscuibatur. Si motionis sigillum sta-
bile est, multo magis stabilia sunt sigilla omnia reliquorum.
Ex iis omnibus duo pariter concluduntur, quod scilicet sigilla
talia et ab ideis animo inserantur et ipsi haereant immobiliter.


pagina successiva »
 
p. 416 [II, 125]