BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orationes » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 424

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Praeterea narrat Socrates ibidem, quemadmodum nonnulli dum
eius consuetudine uterentur illique propinquarent ipso etiam ta-
cente acutiores evaderent, recedentes vero hebetiores subito red-
derentur, quasi ad divinum quemdam influxum a Deo per genium
mentemque Socratis in familiarium animos penetrantem vis illa
ingenii pertineret. Et Orpheus Musas esse dicit Iovis et Memoriae
filias, quia videlicet scientiae in profunda memoria lateant nobis
olim a Deo tributae. Quinetiam haec de memoria tradidit.
Πάντα νόον συνέχουσα Βροτῶν ψυχῆσι συνοικον
ὑπομνὴσκουσα τε πάντα
ὦν ἄν ἕκααστος ἀεὶ στέρνοις γνώμην κατάθηται
ἐπείγερουσα φρένα πᾶσιν

id est: "Totam mentem contines humanorum animorum fami-
liaris. Commemoras omnia quorum notionem quisque semper ani-
mi sinibus occulit, mentem suscitas omnibus".
Concludemus iam praesentem disputationem, si prius nos ipsos
admonuerimus, ut quando audimus artes nobis inesse natura, non
intelligamus vel a natura caelesti corporalique impressas vel a
mera animae essentia fluere (siquidem a tali natura impressas
habent bestiae, ab essentia autem mera manantes solus possidet
Deus), sed intelligamus nostris mentibus statim ex Deo natis in-
fusas fuisse species rerum et regulas artium, ut in Timaeo tradit
Plato, non aliter quam angelicis mentibus infundantur. Est au-
tem differentia triplex inter nos et bestias quoad artes pertinet.
Prima, quod a Deo sine medio nos eas accipimus, illae natura
caelesti intercedente. Secunda, quod quisque nostrum accipit
cunctas, bestiarum species singulae singulas. Tertia, quod bestiae
necessario quodam impulso naturae ad suae artis usum certo
tempore compelluntur, nos autem libero rationis iudicio tum
artis unius, tum plurimarum usum eligimus. Convenimus autem,
quantum ad species rerum et regulas artium attinet, cum angelis
atque Deo, cum in aliis nonnullis, tum in hoc vel maxime, quod
nobis insunt per absolutum perspicuumque modum ferme sicut et
ibis. Itaque divinae ideae absolutas atque distinctas ipsarum ima-


pagina successiva »
 
p. 424 [II, 133]