BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 459

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


mundo intelligibili vivere et operari continue per continuum intui-
tum idearum. Moverunt autem Plotinum Theodorumque et Iamb-
lichum ad hoc duae potissimum rationes.
Prima. Animae suprema mens, quia secundum se intellectualis
essentia est, ideo intelligit per essentiam, sicut per essentiam
ignis calet et aqua friget, licet potentia animae mente inferior
per essentiam non intelligat. Itaque sicut ignis semper calet, ita
mens semper intelligit. Obiecta vero intelligentiae sunt species
ipsae rerum aeternae. Ac intellectus intelligendo non obiectorum
simulacris fallacibus haeret, sed ut vere intelligat ipsis unitur
obiectis. Ergo mens semper est aeternis speciebus unita, quo fit
ut sedulo aedem colat aeternitatis. Huc illud Iamblichi tendit
"Intellectus nostri esse non est aliud quam intelligere numina".
Putat enim sicut idem actus est quo et sol lnam illuminat et
luna inde illuminatur respicitque luminis similitudine solem, ita
eumdem esse actum quo et divina mens creat illuminatque men-
tem nostram, et nostra creatur illuminaturque inde, et intuitu
illuc quodam naturali convertitur. Similiter imago in speculo
eodem actu vultum respicit quo a vultu aspicitur, et sicut aspi-
ciendo fit, ita respiciendo servatur. Eadem est animae ad Deum
similitudo.
Secunda ratio talis. Rationalis anima a mente divina fit et iun-
gitur torpori atque inter mentem et corpus obtinet medium. Si
solum haereret menti vitam corpori non tribueret. Si solum hae-
reret corpori intelligeret utique nihil. Ergo haeret menti simul et
corpori, sicut linea quae centrum tangit simul atque circumfe-
rentiam, sicut solis lumen soli coniunctum est simul diffusumque
per aerem. Atqui ut anima rationalis se habet ad corpus, sic
mens ad animam se habet rationalem. Sed vita ipsa corporalis
nihil aliud est quam actus continuus animae transfusus in corporis
huius complexionem, ab anima non recedens. Igitur intellectualis
animae vita nihil est allud quam intellectus divini perennis actus,
annexus animae, non solutus a Deo. Et sicut anima vitae corpo-


pagina successiva »
 
p. 459 [II, 168]