BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tommaso d'Aquino - In primum Sententiarum Petri Lombardi » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 462

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


puncta invicem singula, et quae non discernit situs aut tempus,
ratio tamen ipsa discernit, quemadmodum plurimae notiones in
mente tum invicem, tum menti absque ulla confusione coniunctae.
Profecto sicut sphaerae minores intra maiorem sphaeram centris
suis centrum maioris attingunt, ita mentes quasi minores intelli-
gibilis mundi sphaerae sub bonitate divina comprehensae tam-
quam sphaera maiori sub ipsaque revolutae proprie per centra
sua, id est per unitates suas intellectibus suis praestantiores,
unitati divinae tamquam universi centro se copulant. Ac si forte
disiunguntur circuli, disiunguntur et centra, utpote quae unita
fuerant potius quam confusa. Disiungi vero numquam vult Ploti-
nus, ne aeternae mentium sphaerae minus unitae permaneant
cum sphaera ipsarum summa, quam temporales visibilis mundi
sphaerae cum sphaera maiori. Sed hoc ipse viderit. Nos autem
ad institutum ordinem revertamur.
Ex iis omnibus, quae ex Platonis et Plotini fontibus hausimus,
concluditur hominis mentem ad mentem divinam in ipsa sua
intelligentia ita ferme comparari, quemadmodum materia compa-
ratur ad formam. Sane si mens nostra quotidie formatur divinae
mentis ideis perque illas opus proprium agit, quis non videat
mentem nostram subire divinam, ceu materia subit formam, nec
aliter se habere ad divinas formas quam materiam primam ad
naturales? Unde non minus immortalis debeat esse quam illa,
praesertim quia quanto mens purior est et simplicior corporibus
atque animis et ob hoc magis est una, tanto ex duabus illis men-
tibus una congredientibus arctior provenit copula, quam prove-
nire soleat aut ex quibuslibet rebus corporalibus una mixtis, aut
ex animis invicem concurrentibus, aut ex anima cum corpore
coeunte. Auget huius copulae nodum, quod Deus ipsa unitas est
et ipsa bonitas. Et cum per unitatis vim rerum omnium copula
uniatur, per vim quoque bonitatis ubique attractio fiat et pro-
pinquatio, nusquam unio verior provenit quam ubi mens cum di-
vinitate conspirat. Item, si Deus menti ab ipso proximae perpe-
tuoque emananti infinita tum puritatis tenuitate intus illabitur,


pagina successiva »
 
p. 462 [II, 171]