BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Hesiodus - Opera et dies » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 488

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


tones nonnulli epulas quasdam avidius cogitantes salivam suam
simili quodam sapore inficiunt. Pueri quoque et gravidae mulie-
res propter nimiam vetiti cibi vel potus aviditatem liquescunt,
diffluunt, dilabuntur. Haec et similia permulta efficit appetitus.
Laetitia quoque vehemens non minora. Haec perimere subito
potest corpus et saepe morbo levare. Nonne Sophocles et Dio-
nysius Siciliae tyrannus obiere repente uterque accepto tragi-
cae victoriae nuntio? Mater viso filio e Cannensi pugna re-
deunte subito expiravit. Quid contra dolor possit, nullus ignorat.
Molestia quinetiam tetri cuiusdam spectaculi gustum inficit
et provocat nauseam solo aspectu. Pueri nonnumquam et gran-
diores cum amaran potionem offerri vident alicui, statim
sentiunt amaram in ore salivam, quam vehemens movit imagi-
natio. His nonnumquam tali quadam cogitatione alvus quoque
laxatur. Et quod mirabile est, nonnulis stupefiunt dentes et as-
pectu aliquo, et auditu. Quid misericordia, quae dolor quidam est,
nonne miserantis corpus ita nonnumquam afficit male, ut corpus
alterius videt affectum? Quod declarant ii qui sanguinis humani
aspectu statim spiritu deficiente labuntur, et li quibus dolet cubi-
tus dum vident aut audiunt alterius cubitum vulneratum. Quid
metus? An non saepe altis e fenestris in terram despicientes
prae formidine caligamus e contremiscimus, quandoque etiam rui-
mus? Pallent repente timentes, sicut et verecundi rubent. Timore
subito trepidat cor, arrectae stant comae, vox faucibus haeret, de-
ficit quoque vita vel morbi diuturni sequuntur. Nonnumquam vero
morbos quosdam curat metus, ut singultum et quartanam febrem.
Quando autem metus vehementissimus cum vehementissima avi-
ditate concurrit, nonnumquam effectus mirabilis provenit. Hinc,
ut est apud Herodotum , cum Craesum regem quidam ex Persis
interficere vellet, filius Craesi antea mutus propter ingentem tum
mortis paternae timorem tum clamandi cupiditatem subito sol-
vit linguam ac magna voce clamavit: "O vir, ne interficias Crae-


pagina successiva »
 
p. 488 [II, 197]