BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Symposium » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 53

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


tam. Quippe si natura boni est seipsum amplificare, infinitum
bonum amplificat infinite seipsum.
Difficile reperitur ubi sit Deus, quia nusquam est quod nullius
vel subiecti vel loci limite cohibetur. Difficilius reperitur ubi non
sit, quia in omnibus est illud in quo sunt, per quod fiunt, per
quod servantur quaelibet ubique. Deus ideo est in omnibus, quia
omnia in eo sunt quae, nisi essent in eo, essent nusquam, et
omnino non essent. Per Deum hoc ipsum ubi est diciturque
ubique. Per Deum tanquam ducem et tanquam lucem agit et
quaerit quodcumque agit quisque et quaerit alicubi. Non deside-
ratur usquam nisi bonum, non reperitur usquam nisi verum. Deus
est omne bonum, Deus est omne verum. Adde quod Deus ampli-
tudo et plenitudo ipsa est. Non video igitur cur non amplificet
per cuncta seipsum et singula impleat. Si visible lumen, quod
alicuius est et in aliquo atque finitum, per totum dilatare se
mundum potest, certe lumen invisibile, quod sui ipsius <est>, et
in se ipso infinitum est, per mundum se amplificat, et extra
mundum. Lux enim finita sicut ab infinita nanciscitur ut luceat
et ut plurimum luceat, ita <etiam> ut latissime luceat. Si <ergo>
absente ad brevissimum tempus sive per eclipsin sive per noc-
tem solis lumine, tam male se res habent quam pessime se res,
si Deus ab eis semper absit, habituras esse putamus? Cur non
potius, si absit per momentum id quod ipsum esse est, repente
in nihilum ruituras? Sapienter Orpheus in Saturni hymno inquit:
ὃς ναίες κατὰ πάντα μέρη κόσμοιο γενάρχα
id est: "Qui omnes mundi partes habitas generationis prin-
ceps".
Cogitamus saepe purissimam quamdam capacitatem, quam nulli
usquam limites capiant, quae capiat quaecumque possunt esse
vel fingi. Quoniam vero pura ipsa infinitas nihil aliud est quam
Deus, quando illam cogitamus capacitatem, tunc Deum ipsum


pagina successiva »
 
p. 53 [I, 87]