BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Augustinus, Aurelius - In Evangelium secundum Mattheum » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 500

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


suum, id est mentem, superioribus mentibus nectitur, per vim
infimam, id est idolum quo regitur corpus, cum idolis animarum
superiorum conspirat, per naturam corporis sui, cui idolum se
insinuat, conciliatur naturis corporum mundanorum, quas natura
huius corporis sequitur. Ergo iis quasi tribus rudentibus toti
machinae colligamur, mente mentibus, idolo idolis, natura natu-
ris, non aliter ac foetus in alvo toti torpori materno per conti-
nuata ligamenta connectitur; onde et animae maternae et cor-
poris et spiritus materni ipse quoque per animam suam, corpus
et spiritum percipit passiones.
Anima igitur per mentem est supra fatum in solo providentiae
ordine tamquam superna imitans et inferiora una cum illis gu-
bernans. Ipsa enim tamquam providentiae particeps ad divinae
gubernationis exemplar regit se, domum, civitatem, artes et ani-
malia. Per idolum est in ordine fati similiter, non sub fato. Siqui-
dem animae nostrae idolum natura sua cum supernis idolis con-
currit ad formandum corpus atque movendum. Per naturam qui-
dem corpus est sub fato; anima in fato naturam suam, corpus
mens super fatum in providentia est; idolum in fato super natu-
ram, natura sub fato supra corpus. Sic anima in providentiae,
fati, naturae legibus, non ut patiens modo ponitur, sed feti ut
agens. Ideo Plato in libro de Republica decimo, virtutem animi,
inquit, non esse servilem daemonem vitae ducem, ac rursus vitae
fortunam eligi a nobis, non nos a daemone vel fortuna. Culpam
eligentis esse, non Dei. Zoroaster quoque ita praecipit:
Μὴ σὺ γ'αὔξανε τὴν εἰμαρμένην
id est: "Ne tu augeas fatum". Quasi in tuo arbitrio sit cedere
fato atque non cedere.
Cum vero ex tribus illis partibus astringamur partim rerum
ordini, partim non agringamur, ex quarta praecipue solvimur
nostrique sumus omnino. Haec ratio est, quam inter mentem
animae caput et idolum animae pedem mediam collocamus.


pagina successiva »
 
p. 500 [II, 209]