BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Basilius Magnus - Homiliae in Hexaemeron » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 501

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


Mens enim animae inest non quantum anima proprie est, sed
quantum angelica et a supernis mentibus occupata. Idolum quo-
que illud animae, id est rectrix potentia corporis, non est animae
purae officium, sed animae iam vergentis ad corpus. Verum ra-
tio interponitur, vis quaedam verarum propria animarum, per
quam in universali conceptu a principiis rerum ad conclusiones
temporali sucessione discurrunt, effectus resolvunt in causas,
causas iterum in effectus deducunt, discurrunt etiam conceptu
particulari ad discursionis universalis exemplar. Sed in prima
ipsa et universali discursione ratio intellectualis vocanda est;
in discursione particulari ratio cogitatrix et opinatrix. Mens au-
tem illa, quae est animae caput et auriga, suapte natura angelos
imitata non successione, sed momento quod cupit assequitur,
immo habitu quodam, et ut vult Plotinus, actu simul continet
omnia. Ac merito post mentem hanc animae stabilem angelos
imitantem sequitur ratio mobilis animae propria. Huius pedis-
sequae sunt vires illae sentiendi brutae, quae sunt in idolo, phan-
tasia scilicet confusa, quae instinctum sequitur naturalem, ima-
ginatioque quinque sensuum congregatrix. Idoli pedissequa est
natura. Mentem nostram soli cuidam nostro, rationem solis huius
lumini, idolum luminis huius radio, naturam radii reflexioni, id
est splendori, et ut rectius loquar, umbrae Platonici comparant.
Atque ut ad vim revertar rationalem, saepe eam aiunt ita se ad
mentem habere, ut sermonem ad animam se habere videmus,
et in motu perpetuo liberoque versari. Denique facultas illa ratio-
nalis, quae propria est animae verae natura, non est ad aliquid
unum determinata, nam libero motu sursum deorsumque vaga-


pagina successiva »
 
p. 501 [II, 210]