BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Respublica » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 526

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


quam struthii oculus defixus ad ovum. Uno siquidem affectu
fervescente tepescit alter. Ideo in maleficae phantasiae inten-
tione remittitur paulisper affectus animae naturalis, per quem
suo corpori devincitur, unde a suo corpore facta liberior mate-
riam novam, in quam nuper afficitur quasi recens aliquod suum
corpus, incipit transmutare.
Si tantam habet vim malefica phantasia, quantam putas habi-
turam beneficam rationem? Saltem duplo maiorem: Et quia
ratio superat phantasiam, et quia bonitas malum. Igitur ratio
quando ad beneficium aliquod tota animi erga Deum intentione
defigitur, nonnumquam corpus illud erga quod est affecta, affi-
cit beneficio tam proprium quam alienum. Hoc munere excellunt
illi, ut est apud Platonicos, qui divino quodam beneficio prae
caeteris complexione temperata caelestique sunt praediti, nec
non puris et modicis nutriti cibis, honestis praeterea divinisque
moribus educati. Hi medici saepe sunt generis humani, et cor-
pori cui cupiunt bona, si directi prorsus in Deum piis votis
ardenter exoptant, illico praestant, praesertim si hominis bene-
ficium accepturi animus sit paratus. Hinc Zoroaster inquit:
... Ἐκτείνας πὺρινον νοῦν
Ἔργον ἐπ'εὐσεβείας, φευστὸν καὶσῶμα σαώσεις

Id est: "Si mentem ardentem ad opus pietatis intenderis, labile
corpus servabis". Talia quaedam miracula facta ab Apollonio
Theaneo philosopho narrat Philostratus . Rursus a Pythagora,
Empedocle, et Philolao similia quaedam gesta Pythagorei multi
affirmant. Scribit insuper Iamblichus Pythagoricos, quotiens nar-
rarentur miracula, facile solitos credere illa a Deo per divinas


pagina successiva »
 
p. 526 [II, 235]