BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Cicero, Marcus Tullius - De oratore » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 527

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


animas fieri atque in rebus huiusmodi haec Lini carmina semper
habuisse in ore:
Ἐλπεσται χρὴ πάντ'ἐπεὶ οὐκ ἔστιν ὁυδὲν ἄελπτον
Ράδια πάνθα Θεῷ τελέσαι, καὶ ἀδύνατον οὐδὲν.

Id est: "Credenda sunt omnia, nihil enim est incredibile. Faci-
lia Deo omnia sunt, nihil est impossibile".
Sed redeamus ad illos iam animos, per quos Deus quasi per
instrumenta miracula perficit. Quid confert illis ad hanc excel-
lentiam habitudo corporis temperata, ut ratio illorum sit expe-
ditior, nullo excedentium humorum turbata tumultu? Quid mo-
dicus purusque victus, ut non sit anima corporis sui sarcina
praegravata? Quid educatio illa honesta atque pia, ut et optet
hominibus bona, et tamquam Deo quodammodo similis adiuve-
tur a Deo immo tamquam instrumentum a Deo ducatur? De-
nique cum ratio sit eminentior phantasia, quando ipsa dedita
Deo tota ad unum hoc opus beneficia conferendi dirigitur, re-
mittitur admodum naturalis ille prior affectus animi quo pro-
prio corpori copulatur, et ab eo soluta agit in alienum. Potest
enim facile ad haec tamquam instrumentum a Deo duci, cum
natura sit super corpora omnia, quamvis affectus olim aliquis
ad unius gubernationem rapuerit, non aliter ac si sapientissimus
rex potentissimusque, cuius providentiae et ditioni subsint om-
nes pariter amplissimi regni partes, reliquas negligat ad tem-
pus, partis alicuius amoenitate pellectus, sed amore aliquando
partis illius defervescente, se ad alias conferat gubernandas.
Mysteria haec Plato noster omnia tetigisse videtur, tyrannidem
quidem illam phantasiae, et hoc rursum piae rationis imperium
in Timaeo, ubi de vi animae in corpus disseruit, in Phaedro
autem mirabilius quiddam innuit, cum inquit omnem animam
universi corporis curaro habere atque animam nostram quando
libera est, totum perrerare caelum mundumque una cum caeles-


pagina successiva »
 
p. 527 [II, 236]