BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Gellius, Aulus - Noctes Atticae » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 528

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


tibus animis gubernare, alias in alis figuris circumeuntem. Quan-
do vero sit talis aperuit in Epinomide , ubi affirmavit necessita-
tem mentis atque animae menti coniunctae necessitatem omnem
exsuperare, ac tale omne decretum esse fatale. Quinetiam in
decimo de Iusto intellectualem animani appellavit necessitatem,
inter cuius genua sit fusus aliquis, circa quem sphaerae mundi
volvantur. Quorsum haec? Ut intelligamus fieri posse quando-
que ut hominis anima tota rationis intentione in mentem caput-
que suum vertatur, sicut quandoque vertitur in phantasiam, ut
diximus iam, et rationem. Quisnam animus haec agit? Qui phan-
tasiam iubet silere, ac etiam superni numinis desiderio flagrans,
consuetis rationis naturalis discursibus non confidit, sola vivit
mente, evadit angelus, et toto capit pectore Deum. Haec signi-
ficat Zoroaster, ubi sic inquit:
Ψυχὴ ἡ μερόπων θεὸν ἄγξει πως ἐς ἑαυτὴν
Οὑνὲν θνητὸν ἔχουσα, ὅλη θεόθεν μεμέθυσται
Ἁρμονιαν αὐχεῖ γάρ, ὑφ'ᾗ πέλε σῶμα βρότειον

Id est: "Anima hominum Deum quodammodo contrahit in seip-
sam, quando nihil retinens mortale, tota divinis haustibus ebria-
tur. Tunc quoque exultat in corporis harmoniam". Huiusmodi
animum divi Ioannis theologia nasci iterum dicit ex Deo. Siqui-
dem Dei summi influxus per mentes angelicas usque ad animam
hominis defluens, instigat quotidie animam corpori mersam, ut
exuta carneam textam ponat potentias operationesque anima-
les, et pro anima fiat angelus, quemadmodum radius solis vapores
tenuat trahitque sursum et in igneam convertit naturam. Qui
huic inspirationi totum se committit, cessat esse anima fitque,
Deo regenerante, Dei filius, angelus. Idcirco Plato theologos
appellavit Dei filios in Timaeo .
Si anima natura sua excedit mundi machinam perque vires infe-
riores mira operatur in corporibus etiam alienis, quid illam
putamus acturam, quando in caput surrexerit suum evaseritque


pagina successiva »
 
p. 528 [II, 237]