BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Eustathius - Commentarius in Hexaemeron » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 529

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


angelica? Quod oportet fieri posse quandoque, postquam blan-
dimentis sensuum fit saepe brutalis, et inspiratio Dei esse non
debet vanior quam sensuum blandimenta. Tunc igitur non unum
quemdam amplius aut tenerum fascinabit, aut sanabit hominem
aegrotantem, sed sphaeris imperabit elementorum. Quamdiu
corpori huic addicta est, parvi huius mundi elementa, id est
humores quatuor, agitat eisque calorem, frigus, humorem, sicci-
tatem, colores omnes saporesque inducit, ut supra patuit tum
in actu vitali, tum in affectibus phantasiae. Ideo quando soluta
ab hoc emergit in amplum, Deo iam piena animalis huius gran-
dioris humores, id est quatuor elementa maioris mundi movet
ut sua. Siquidem iam quasi evasit anima mundi, eius videlicet
mundi partis, erga quam afficitur maxime. Ac sicut eadem ho-
minis anima quae cubitale infantis corpusculum rexerat, regit
bicubitum aeque et tricubitum ac deinde quatuor cubitorum et
decem rursus, ut dicitur de gigantibus, ita si usque ad centum
creverit et ducentos, aeque reget. Quod enim naturae ordine et
dignitate omne molem corporis antecedit, non minus totam
ipsam molem quam molis partem implere potest atque movere.
Si vim ab ipso Deo videlicet habet vivifica vis rationalis animae
in mundi sphaeras, vim quoque habet in eas rationis ac mentis
affectus. Solo igitur affectu citabit ventos, Deo duce, ac caelo
nubes inducet sereno, easque coget in pluvias. Rursus sedabit
ventos et aerem serenabit.
Quod quidem posse fieri factumve fuisse Hippocrates Cous,
theologi Mauri et Arabes confitentur, Maurorum princeps Avice-
bron, Arabum Avicenna . Mitto quot elementorum turbationes
procellasque tum ex daemonum conflictationibus, tum ex casibus
animarum in corpora saepe contingere Aegyptii Platonicique
arbitrentur, qua quidem de re Plutarchus et Porphyrius et Pro-
culus diligentissime disputant. Platonis certe Platonicorumque


pagina successiva »
 
p. 529 [II, 238]