BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Apollonius Rhodius - Argonautica » Ficino, Marsilio Platonica theologia - p. 531

Ficino, Marsilio

Platonica Theologia de immortalitate animorum


suum radios effundit uberrimos perque vehiculum et corpus
aereum in corpus hoc oculis manifestum. Quod tunc plenissima
illa copia radiorum effulget, rarescit, attollitur, aethereo ad hoc
conferente vehiculo corporeque aereo, quasi stuppa elevata per
flammam. Tali quodam igneo curru Magi atque Platonici Heliam
Paulumque raptos in caelum fuisse dicerent, ac demum post
mundi iudicium corpus, quod nostri glorificatum nominant, simi-
liter raptum iri. Ideo sic praecipit Zoroaster:
Ὅτι ψυχὴ πῦρ δυνάμει πατρὸς οὖσα φαεινόν
Ἡγείσθω ψυχῆς βάθος ἄμβροτον, ὄμματα δ'ἄρδἠν
Πάντ' ἐκπέτασον ἄνω,
Μηδὲ τὸ τῆς ὕλης σκύβαλον κρημνῷ καταλείψης

Id est: "Quoniam anima per potentiam patris fit ignis splendi-
dus, dominetur in te immortalis profunditas animae, et oculos
omnes una tolle in altum, tunc neque etiam materiale ipsum
corpus praecipitio derelinques". Ignem appellat lucem ipsam,
qua et exuberat Deus per se et anima per vim patris conversa in
patrem abundat. Et quia Deus est ipsa unitas super mentem et
centrum essentiarum super essentiam, ideoque non unitur illi
per mentem proprie, sed per unitatem animae, quae est mentis
caput centrumque totius animae, idcirco dicit Zoroaster: "ducat
te animae profunditas immortalis", id est unitas ipsa, quam im-
pressit quondam Deus animae tamquam unitatis divinae cha-
racterem, a qua et ad quam omnes aliae vires animae quasi a
centro et ad centrum omnes circuli lineae pendent. Sequantur
"oculi tui omnes id est omnes vires animae quae in cognos-
cendo versantur. Huc tendit illud: "Attollite portas principes
vestras, et elevamini portae aeternales, etc
". Una, id est in
unam collectae mentem, sive in unitatem mentis caput. Tunc
eas sequetur corpus tum caeleste, tum terrenum. Properea
dixit corpus materiale id est terrenum, tunc non derelinqui
praecipitio, quia tunc ipsum quoque tolletur in altum neque


pagina successiva »
 
p. 531 [II, 240]